DICIONÁRIO DE EXPRESSÕES E FRASES LATINAS

Compilado por HENERIK KOCHER

Home - Introdução - Bibliografia - Abreviaturas

A  B  C  D  E  F  G  H  I  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  VZ

C1  C2  C3  C4  C5  C6  C7  C8  C9  C10  C11  C12

C10: 1801-2000

1801. Cui semper dederis, ubi neges, rapere imperes. [Publílio Siro] Quando negares a quem sempre deste, estarás mandando roubar.

1802. Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? [Horácio, Epistulae 1.1.51] Quem goza de uma condição doce sem enfrentar a poeira da vitória? Não há lucro sem trabalho. VIDE: Ager, quamvis fertilis, sine cultura fructuosus esse non potest.

1803. Cui spes omnis pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi. [Cícero, Paradoxa 2.17] Para quem toda esperança depende da sorte nada pode haver de certo.

1804. Cui sunt amici, esse sibi thesauros putet. Quem tem amigos considere como se tivesse tesouros. Um amigo é um tesouro.

1805. Cui sunt multa bona, huic dantur plurima dona. [Trench, Proverbs 151] A quem tem muitos bens são dados muitos presentes. A quem tem muito, dão-lhe mais. Dinheiro chama dinheiro. Ganha dinheiro quem tem dinheiro. Cui sunt multa bona, huic donantur plura dona. VIDE: Ad bona vadunt bona. Cui panis est, panis datur. Dantur divitiae non nisi divitibus. Dantur opes Croeso, nihil praebetur egenti. Dantur opes nullis nunc nisi divitibus. Habenti dabitur. Hic mos est gentis, panis praebetur habenti. Huic qui parum possidet, datur nil aut parum. Pecunia pecuniae accedit libere.

1806. Cui suprema dies, cui non revocabile fatum imminet, hunc pulicis punctio sola necat. [Pereira 96] A quem chegou o último dia e o fado irrevogável, a esse até uma única mordida de pulga mata. A quem é de morte, a água lhe é forte.

1807. Cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? [Cícero, Paradoxa 5.33] A que homem livre governará quem não pode governar suas próprias paixões? Quem não se governa a si, como quer governar os outros?

1808. Cui tanta deo permissa potestas? [Virgílio, Eneida 9.97] A que deus jamais foi concedido tamanho poder?

1809. Cui te exitio fortuna reservat? [Virgílio, Eneida 5.625] Para que desgraça te reserva a sorte?

1810. Cui timorem, timorem. [Vulgata, Romanos 13.7] A quem devemos temor, (mostremos) temor.

1811. Cui vis est, ius non metuit. [Palingênio / Binder, Thesaurus 627] Quem tem a força, não teme a lei. Onde força há, direito se perde. VIDE: Inter arma silent leges. Inter armorum strepitus verba iuris civilis exaudiri non possunt. Ius calcatur, violentia cum dominatur. Ius est in armis, opprimit leges timor. Ius rationis abest, ubi saeva potentia regnat. Leges bello siluere coactae. Leges bello coactae silent. Leges silent inter arma. Mensura iuris vis. Omnia pugnaci iura sub ense cadunt. Silent enim leges inter arma. Tollit iustitiam vis et violentia veram. Tunc ius calcatur, violentia cum dominatur. Vi praesente nihil potest lex. Violentia praecedit ius.

1812. Cuicumque aliquis quid concedit concedere videtur et id sine quo res ipsa esse non potuit. [Jur / Broom 367] Quem doa a alguém algo, entende-se que concede também aquilo sem o qual a doação não teria efeito.

1812a. Cuilibet artifici in sua arte credendum. [Seybold 74] Deve-se confiar no artífice quando trata de sua arte. VIDE: Cuilibet in arte sua perito est credendum.

1813. Cuilibet fatuo placet sua clava. [DAPR 473] A cada néscio agrada seu bastão. Cada doido tem sua doidice. VIDE: Cuique placet stulto sua vestis quamvis sordida.

1814. Cuilibet in arte sua perito est credendum. [Montaigne, Essais 2.12; Rezende 993] Deve-se respeitar qualquer um que seja especialista em seu ofício. VIDE: Cuilibet artifici in sua arte credendum. Cuique in sua arte credendum. Cuivis artifici in arte credendum est sua.

1815. Cuique defensio tribuenda. [Jur] O direito de defesa deve conceder-se a todos.

1816. Cuique facere licet, nisi quod iure prohibetur. [Jur] A cada um é permitido fazer (o que quiser), menos o que é proibido pela lei.

1817. Cuique in sua arte credendum. [Bacon, Advancement of Learning 2.13.1] Deve-se respeitar cada um em seu ofício. VIDE: Cuilibet artifici in sua arte credendum. Cuilibet in arte sua perito est credendum. Cuivis artifici in arte credendum est sua.

1818. Cuique licet iuri in favori suo introducto renuntiare. [Jur] A cada um é permitido renunciar a direito estabelecido em seu favor.

1819. Cuique placet stulto sua vestis sordida quamvis. A cada tolo agrada sua roupa, mesmo suja. VIDE: Cuilibet fatuo placet sua clava.

1820. Cuique suum. A cada um aquilo que é seu. A cada um o que lhe é devido. O seu a seu dono. VIDE: Redde cuique quod suum. Suum cuique. Suum cuique reddere decet. Suum cuique tribue.

1821. Cuius quidem a lingua melle dulcior fluebat sermo. [Homero, Ilíada 1.249] Da língua dele o discurso fluía mais doce que o mel.

1822. Cuius aures clausae veritati sunt, huius salus desperanda est. [Cícero, De Amicitia 90] Quem tem os ouvidos fechados à verdade deve perder a esperança de salvação.

1822a. Cuius cor est angustum, eius lingua est lata. [Florilegium Hebraicum 318] Quem tem coração pequeno, tem língua grande.

1823. Cuius cura non est, recedat. [Rezende 1011] Quem não tem o que fazer aqui, afaste-se. (=Fórmula com que, nos Sínodos, e em outras cerimônias eclesiásticas católicas, se convidam os profanos a que se retirem). Cuius cura non est, procedat.

1824. Cuius edis panem, illius et aspice nutum. [Binder, Thesaurus 631] De quem comes o pão, dele também observa a vontade. Aquele louvar devemos, cujo pão comemos. Cuius edo panes, illius et debeo aspicere nutum. De quem como os pães, dele também devo observar a vontade. Cuius edo panes, illius cantilenam cano. Canto a canção daquele cujo pão como. Cuius enim panem manduco carmina canto. VIDE: Cuius panem comedo, eius cantilenam cano. Eius cantilenam canas, cuius plaustro veheris. Siceram cuius quis bibit, huius et carmen canat.

1825. Cuius est commodum eius debet esse incommodum. [Black 486] De quem é a vantagem, desse deve ser a desvantagem. VIDE: Commodum eius esse debet, cuius periculum est. Cuius periculum est, et commodum eius esse debet. Et commodum eius esse debet cuius periculum est.

1826. Cuius est condere legem, eius et abrogare. [Jur] Quem pode criar uma lei também pode ab-rogar. Quem pode o mais, pode o menos. VIDE: Si enim in praesenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solum dignum imperio esse oportet.

1827. Cuius est dare, eius est disponere. [Jur / Broom 356] Quem tem o direito de doar, tem o direito de regular a doação.

1828. Cuius est divisio, alterius est electio. [Jur / Black 487] De qual (dos dois) é a divisão (de uma propriedade), do outro é a escolha (das partes dessa propriedade).

1829. Cuius est dominium, eius est periculum. [Jur / Black 487] O risco é de quem tem o domínio.

1830. Cuius est instituere, eius est abrogare. [Jur / Broom 680] A quem cabe instituir, a esse também cabe ab-rogar.

1831. Cuius est solum, eius est usque ad caelum et usque ad inferos. [Jur / Black 487] Quem é dono do solo. é dono até o céu e até o subsolo. Cuius est solum, eius est usque ad caelum, et ad inferos. Cuius est solum, eius est usque ad sidera et usque ad inferos.

1832. Cuius iuris est principale, eiusdem iuris erit accessorium. [Jur / Black 487] Quem tem jurisdição sobre o principal, tem jurisdição sobre o acessório.

1833. Cuius lotium purum est, medicum reicit. [Apostólio 14.99] Quem tem a urina limpa, dispensa médico. Mijar claro, dar uma figa ao médico.

1834. Cuius mortem amici exspectant, vitam cives oderunt. [Publílio Siro] Se os amigos esperam sua morte, sem dúvida os concidadãos odeiam sua vida.

1835. Cuius non sum dignus calceamenta portare. [Vulgata, Mateus 3.11] Não sou digno de usar os sapatos dele.

1836. Cuius panem comedo, eius cantilenam cano. Canto a canção daquele cujo pão como. Aquele louvar devemos, cujo pão comemos. VIDE: Cuius edis panem, illius et aspice nutum. Cuius edo panes, illius et debeo aspicere nutum. Cuius edo panes, illius cantilenam cano. Cuius enim panem manduco carmina canto. Eius cantilenam canas, cuius plaustro veheris.

1837. Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est. [Jur / Black 487] Quem deu alguma coisa por engano tem direito à devolução; quem deu intencionalmente, é doação.

1838. Cuius periculum est, et commodum eius esse debet. [Jur] Quem tem o risco, desse também deve ser o lucro. VIDE: Commodum eius esse debet, cuius periculum est. Cuius est commodum eius debet esse incommodum. Et commodum eius esse debet cuius periculum est.

1839. Cuius regio, eius religio. [DAPR 800] De quem é o comando, dele é a religião. (=Princípio pelo qual o governante determinava a religião dos habitantes do país. Esse princípio, aceito na Paz de Augsburg, em 1555, pôs fim às guerras civis religiosas nos países de língua alemã). Cuius regio, illius religio. Cuius regio, illius et religio. VIDE: Ubi unus dominus, ibi una religio.

1840. Cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur. [S.Gregório / S.Tomás de Aquino, In Mateum, Lectio 12] Quando a vida de um homem é desprezível, segue-se que suas palavras devem ser desprezadas.

1840a. Cuius vita fulgor, eius verba tonitrua. [Henderson 68] Para quem a vida é um relâmpago, suas palavras são raios.

1841. Cuius vulturis hoc erit cadaver? [Marcial, Epigrammata 4.62.4] De que abutre será este cadáver? (=Diz-se de quem se supõe vir a ter, em breve, mau fim).

1842. Cuiuslibet non est Corinthum appellere. [Schottus, Adagia 619] Não é qualquer um que pode ir a Corinto. (=Nem todos têm posses para grandes despesas). Nem tudo é para todos. VIDE: Aliis alia licentia. Aliis si licet, tibi non licet. Non cuilibet Corintho fas esse adnavigare. Non cuivis homini contingit adire Corinthum. Non est Corinthum fas cuique appellere. Non est cuiuslibet Corinthum appellere. Non est datum cuivis Corinthum appellere. Non licet omnibus adire Corinthum. Non omnium est virorum ad Corinthum navigatio. Quod licet Iovi, non licet bovi.

1843. Cuiusmodi sunt mores, eiusmodi et orationem esse. [Schottus, Adagialia Sacra 38] Tal como for o caráter, assim também serão as palavras. Tal sino, tal badalada. Cada um fala como quem é.

1844. Cuiusque animum illic magis esse ubi amat, quam ubi animat. [Schottus, Adagialia Sacra 13] O coração de qualquer pessoa está mais onde ama do que onde vive. Onde estão os pintos, aí tem a galinha os olhos. VIDE: Anima plus est ubi amat, quam ubi animat. Animam hominis non illic esse ubi animat, sed ubi amat. Animus plus est ubi amat, quam ubi animat. Homo non est ubi animat, sed ubi amat. Plus enim est anima ubi amat, quam ubi animat.

1845. Cuiusque opera parentum loco illi sunt. [Branco 469] As obras de cada um são para ele como seus pais. Cada um é filho de suas obras. VIDE: Est unusquisque faber ipse suae fortunae. Sibi quisque, non fortunae, incrementa sua debet.

1846. Cuiusque rei potissima pars principium est. [Gaio, Digesta 1.2.1] A parte mais importante de qualquer coisa é o princípio. O primeiro passo é o que mais custa. A maior jornada é sair de casa. VIDE: Omne principium grave. Omnibus in rebus gravis est inceptio prima. Omnium rerum primordia sunt dura. Porta itineri longissima est. Tantummodo incepto opus est: cetera res expediet.

1847. Cuiusvis hominis est errare, nullius, nisi insipientis, in errore perseverare. [Cícero, Philipicae 12.2.5] Todo homem erra; nenhum, a não ser o ignorante, persevera no erro. Do homem é errar, e da besta teimar. Cuiusvis hominis est errare, solius insipientis est in errore perseverare. VIDE: Errare humanum est, in errore perseverare, beluinum. Hominum est errare, sed ferinum perseverare in errore.

1848. Cuiusvis temporis homo. [Cícero, De Oratore 2.271] Um homem de qualquer tempo. (=Um homem que se adapta às circunstâncias).

1849. Cuivis artifici in arte credendum est sua. [Publílio Siro] Todo oficial deve ser respeitado em seu ofício. VIDE: Cuilibet in arte sua perito est credendum. Cuique in sua arte credendum.

1850. Cuivis dolori remedium est patientia. [Publílio Siro] A paciência é remédio para qualquer dor. A paciência abranda a dor. A paciência é ungüento para todas as chagas. VIDE: Dolori cuivis remedium est patientia. Omnes humanos vincit patientia casus. Omnia in hoc mundo vincit patientia et aetas. Patientia est remedium cuivis dolori.

1851. Cuivis potest accidere quod cuiquam potest. [Publílio Siro] O que pode acontecer a uma determinada pessoa pode acontecer a qualquer um. Cuivis potest accidere quod cuidam potest. VIDE: Cunctis potest accidere quod cuivis potest. Quod cuiquam contigit, cuivis potest.

1852. Culicem elephanti confers. [Erasmo, Adagia 3.1.27] Comparas um mosquito com um elefante.

1852a. Culicem percolas, camelum glutis. [Bernolák 293] Filtras o mosquito e engoles o camelo. Quem furta pouco é ladrão; quem furta muito é barão.

1853. Culices elephas non curat. [Binder, Thesaurus 635] Elefante não se preocupa com mosquitos. Homem grande não desce a coisas baixas. Culicem non curat elephantus. VIDE: Elephantus culicem non curat. Elephantus Indus non hili culicem facit. Elephas indus culices non timet.

1854. Culpa caret, qui scit, sed prohibere non potest. [Digesta 50.17.50] Está isento de culpa aquele que sabe, mas não pode impedir.

1855. Culpa est bis ad eumdem lapidem offendere. Tropeçar duas vezes na mesma pedra é negligência. Ao que erra, perdoa-lhe uma vez, mas não três. Só o tolo cai duas vezes no mesmo buraco. VIDE: Bis ad eumdem lapidem offendere culpa est. Bis ad eumdem impingere lapidem turpe. Bis ad eumdem. Iterum eumdem ad lapidem offendere. Non bis ad eumdem lapidem offendere. Sapientis haud est bis in eodem lapide labi. Tua culpa ad eumdem lapidem bis offenderes. Turpe est eumdem bis ad lapidem impingere. Turpe est idem saxum ferire saepius.

1856. Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. [Pompônio, Digesta 50.17.36] É uma falta imiscuir-se alguém em coisa que não lhe diz respeito.

1857. Culpa est non praevidere quod facile potest evenire. [Jur] É culpa não prever o que facilmente pode acontecer.

1858. Culpa est quod, cum a diligente provideri potuit, non est provisum. [Jur] Constitui culpa não haver providenciado, quando podia ser providenciado por pessoa diligente.

1859. Culpa fontis est, si unda turbida. [Binder, Thesaurus 636] Se a água é turva, a culpa é da fonte.

1860. Culpa in abstracto. [Jur] A culpa considerada de modo abstrato.

1861. Culpa in concreto. [Jur] A culpa considerada concretamente.

1862. Culpa in faciendo. [Jur] A culpa na prestação de uma obrigação.

1863. Culpa in omittendo. [Jur] A culpa por omissão.

1864. Culpa lata dolo aequiparatur. [Jur / Black 487] Grande culpa equivale a dolo. Culpa lata dolo aequiparanda. Culpa magna, dolo proxima. VIDE: Lata culpa dolo aequiparatur. Magna neglegentia culpa est; magna culpa dolus est.

1865. Culpa levis. [Jur] A culpa leve.

1866. Culpa non potest imputari ei qui non facit quod facere non tenebatur. [Jur] Não se pode imputar culpa a quem não faz o que não era obrigado a fazer.

1867. Culpa par odium exigit. [Sêneca, Hercules Oetaeus 445] A ofensa exige uma repulsa proporcional.

1868. Culpa sua damnum sentiens non intellegitur damnum pati. [Maloux 368] Quem sofre um prejuízo por própria culpa não se considera que sofre prejuízo. Sofrimento por gosto, antes rir que chorar. VIDE: Qui culpa sua damnum sentit, nullum damnum sentire videtur. Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire.

1869. Culpa tenet suos auctores. [Jur / Black 487] A má conduta compromete seus autores. Culpa teneat suos auctores. A má conduta deve comprometer seus autores.

1870. Culpa ubi maior est, ibi gravior debet esse poena. [Jur] Quanto maior a culpa, mais pesada deve ser a pena.

1871. Culpa ubi non est, nec poena esse debet. [Jur] Onde não há culpa, também não deve haver punição. Culpa ubi non est, nec poena esse potest. Onde não há culpa, também não pode haver punição. Culpa ubi non est, ibi nec delictum est. Onde não há culpa, também não há delito.VIDE: Ubi culpa est, ibi poena subesse debet.

1872. Culpa vacare maximum est solacium. [Publílio Siro] Ser inocente é o maior consolo. VIDE: Vacare culpa magnum est solacium. Vacare culpa est optimum solacium.

1873. Culpae poena par esto. [Jur / Black 487] Que a punição seja equivalente à falta. VIDE: Poena ad mensuram delicti statuenda est.

1874. Culpam maiorum posteri luunt. Os descendentes pagam pelos erros dos antepassados. Pecados dos nossos avós, fazem-nos eles, pagamo-los nós. Culpam maiorum posteri luere. [Quinto Cúrcio, Historiae 7.5] Os descendentes pagaram pelos erros dos antepassados. VIDE: Crimina saepe luunt nati scelerata parentum. Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Patres nostri peccaverunt et nos peccata eorum portamus. Quod sus peccavit, succula saepe luit.

1875. Culpam poena premit comes. [Horácio, Carmina 4.5.24] O castigo segue a falta como companheiro. Aqui se faz, aqui se paga. Quem faz neste mundo, aqui mesmo paga. VIDE: Captantes capti sumus. Captores saepe ipsi capiuntur. Fallitur interdum qui fallere solet. Male facere est male pati. Mali bibant improbitatis faecem. Nil inultum remanebit. Noxius ipse sibi est, aliis qui quaerit obesse. Nullum malum impunitum. Quisquis iniqua facit, patiatur iniqua necesse est. Saepe intereunt aliis meditantes necem. Sequitur sua poena nocentem. Sic plerumque dolus propriis eluditur armis, et quae quis dictat aliis mala, claudicat hisdem. Sicut nullum malum impunitum, ita nullum bonum irremuneratum.

1876. Culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est. [Quintiliano, Institutio Oratoria 6.4.16] É uma segunda falta defender com tenacidade uma falta descoberta.

1877. Culpantur multum, qui garrula multa loquuntur. [Medina 607] São muito criticados os que tagarelam muito. Quem muito fala, muito erra. VIDE: Multum culpantur qui garrula multa loquuntur.

1878. Culta placent. [Ovídio, De Medicamine 7] As coisas que são cultivadas agradam.

1878a. Culter in manu stulti periculum est. [Florilegium Hebraicum 260] A faca na mão do imprudente é um perigo.

1878a. Cultores agros tractent, fabrilia fabri. Cultivadores cuidem dos campos; de ferragens cuidem ferreiros. Cada qual no seu ofício. Cada macaco no seu galho. VIDE: Faber fabrilia tractat.

1879. Cultores sui Deus protegit. [Inscrição em moeda inglesa] Deus defende seus adoradores.

1880. Cultura autem animi philosophia est. [Cícero, Tusculanae Disputationes 2.13] A filosofia, pois, é o cultivo do espírito.

1881. Cultus ingenii nullum unquam divitem fecit. [Binder, Thesaurus 639] O cultivo da inteligência nunca fez ninguém rico.

1882. Cum accusas alium, propriam prius inspice vitam. [Dionísio Catão, Monosticha, Appendix 41] Quando acusares alguém, examina antes tua própria vida. Macaco, olha teu rabo! Mete a mão em teu seio, não dirás do fado alheio. VIDE: Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt. Foeda tui cordis respice, mutus eris. Quando voles alios verbis mordere caninis, foeda tui cordis respice, mutus eris. Qui alteri vult iniuste dicere, se prius respiciat. Vitia qui aliorum punit, sua prius corrigere debet.

1883. Cum adsit ursus, vestigia quaeris. [Erasmo, Adagia 1.10.34] Procuras as pegadas do urso, embora ele esteja à tua frente. Estás montado no cavalo e procuras por ele. VIDE: Invento urso vestigia insequeris. Iuxta fluvium puteum fodit. Praesente urso, vestigia ne quaere. Praesentis ursi quaeritas vestigia. Ursi praesentis vestigia quaeris. Ursa praesente, vestigia quaeris. Ursus cum adsit, vestigia quaeris.

1884. Cum adsit via, semitam quaeris. [Erasmo, Adagia 4.2.2] Embora a estrada esteja à tua frente, procuras um atalho. Procuras o cavalo e estás montado nele. VIDE: Cum sit patens iter, requiris semitam.

1885. Cum adsunt testimonia rerum, quid opus est verbis? [Jur / Black 488] Quando há provas dos fatos, qual a necessidade de palavras?

1886. Cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui. [Vulgata, 2Paralipômenos 34.3] Sendo ainda muito moço, começou a buscar o Deus de seu pai. VIDE: Quaerere Deum.

1887. Cum aegrotis insanire pulchrum est. [Schottus, Adagia 480] É louvável fazer-se de louco, quando se está entre loucos. Na terra aonde fores ter, faze o que vires fazer. Em terra de lobos, uiva-se com eles. VIDE: Insanire cum insanientibus. Necesse cum insanientibus furere. Necesse est cum insanientibus furere, nisi solus relinqueris. Qui cum insanis non insanit, is insanit.

1888. Cum alios timueris, tum te ipsum maxime verere: nam sine aliis saepe esse potes, sine te nunquam. [DM 108] Se tens medo dos outros, então trata de recear principalmente a ti mesmo, pois sem os outros muitas vezes podes estar, mas sem ti, nunca.

1889. Cum aliquis deorum nocet, ne robustus quidem possit effugere. [Schottus, Adagia 442] Quando algum deus persegue, nem o forte consegue escapar. Quando Deus não quer, não servem votos nem rogos.

1890. Cum aliquis renunciaverit societati, solvitur societas. [Jur / Black 488] Quando alguém renunciar à sociedade, esta se desfaz.

1891. Cum amamus, tum perimus. [Plauto, Truculentus 189] Quando amamos, nós nos perdemos. Homem apaixonado não ouve conselho.

1892. Cum ames, non sapias, aut cum sapias, non ames. [Publílio Siro] Quando se ama, não se tem juízo, ou quando se tem juízo, não se está amando. Amar e saber não pode ser.

1893. Cum amico et benemerito non est suscipiendum certamen. [Grynaeus 45] Com amigo e benfeitor não se deve começar disputa. Cum amico non certandum aemulatione. [Erasmo, Adagia 3.10.24] Com amigo não se deve competir.

1894. Cum amico et familiari sincere semper est agendum. [John Sherren Brewer, The Reign of Henry VIII 283] Com o amigo e o parente deve-se sempre proceder com sinceridade.

1894a. Cum amico non certandum aemulatione. [Erasmo / Henderson 68] Não se deve competir com o amigo.

1895. Cum amico omnia amara et dulcia communicata velim. [Frontão, Epistulae ad Amicos 1.17 / Tosi 1305] Gostaria de compartilhar com o amigo todas as amarguras e prazeres. Com o amigo fiel, deve o amigo abrir o peito. VIDE: Communia esse amicorum inter se omnia.

1896. Cum aqua fauces strangulet, quid iam opus est bibere? [Erasmo, Adagia 2.1.8] Quando a água sufoca a garganta, por que é preciso beber mais?

1897. Cum aquila esse queas, inter graculos primas ne opta. [Grynaeus 129] Se podes ser águia, não queiras ser o primeiro entre os gralhos. Cum aquila esse queas, ne primas inter graculos optes. [Dumaine 241]

1898. Cum asinus in tegulis ascenderit. [Brewer, Dictionary of Phrase and Fable] Quando o burro subir ao telhado. No dia de São Nunca. VIDE: Asinus in tegulis. Asinus ad tegulas. Si ascenderit asinus per scalas.

1899. Cum astutis astute agendum esse. Com velhaco, debe-se agir como velhaco. Com raposas é bom ser manhoso. Para velhaco, velhaco e meio. VIDE: Arte deluditur ars. Cum vulpe vulpinari tu quoque invicem. Cum vulpe vulpina utere quoque astutia. Cum vulpe vulpinandum, cum Cretense, cretizandum. Cum vulpe vulpinandum. Vulpinari cum vulpibus. Vulpinari cum vulpe. Vulpinatur cum vulpe.

1900. Cum audace non eas in desertum. [Vulgata, Eclesiástico 8.19] Com o atrevido não vás ao despovoado. Cum audace non eas in via. [Vulgata, Eclesiástico 8.18] Não te metas em viagem com homem atrevido.

1901. Cum autem corpus quiescit, anima in motu est, et corporis partes perreptans domum suam gubernat, et omnes corporis actiones ipsa perficit. [Nenter vii] Quando o corpo descansa, o espírito está em movimento, e, penetrando nas partes do corpo, comanda a sua morada, e executa todas as ações do corpo.

1902. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. [Tomás de Kempis, De Imitatione Christi 1.23.3] Quando nos for tirado dos olhos, também logo sairá de nossa mente. Longe dos olhos, longe do coração. Ausência aparta amor. VIDE: Non oculo nota res est a corde remota. Procul ab oculis, procul a corde. Quae non videt oculus, cor non dolet. Quam procul est oculus, tam procul ibit amor. Quantum oculis, animo tam procul ibit amor. Qui procul est oculis, procul est a limine cordis. Qui semotus sit ab oculis, eumdem ab animo quoque semotum esse. Quod fugit ex oculis, mentis ab arce fugit. Quod oculus non videt, cor non desiderat. Quod procul est ab oculis, facile a pectore excidit. Quod procul ab oculis, procul ab animo. Qui procul ex oculis, procul est a limine mentis. Qui procul ex oculis, procul est a lumine mentis. Qui procul ex oculis, procul est a lumine cordis. Quod raro cernit oculi lux, cor cito spernit. Tam procul ex oculis, quam procul ex corde. Tam procul ab oculis, quam procul a corde.

1903. Cum basi illum sua metiris. [Sêneca, Epistulae Morales 76.31] Tu o medes junto com o pedestal. (=Dás a ele importância maior do que realmente tem).

1904. Cum bene potatur, quae non sunt debita fatur. [Carmina Burana] Quando se bebe bem, fala-se o que não se deve. Cachaceiro não tem segredo.

1905. Cum bene sum potus, tunc versibus effluo totus; cum sitio, siccor. [Carmina Burana] Quando bebi bem, então eu me derramo todo em versos, mas, quando estou sedento, eu seco.

1906. Cum bona gratia. Com bons modos.

1907. Cum bonis ambula. [Dionísio Catão, Monosticha 7] Freqüenta as pessoas de bem. VIDE: Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt.

1908. Cum bonis bonus eris, cum perversis perverteris. [Grynaeus 517] Andando com os bons, serás bom; andando com os perversos, tu te perverterás. Dize-me com quem andas, e eu te direi as manhas que tens. VIDE: Ad mala facta malus socius socium trahit. Tu perverteris, si perversis socieris.

1909. Cum brutis non est luctandum. [Rezende 1029] Com os brutos não se deve lutar. Com vilão não porfies.

1910. Cum cane simul et lorum. [Manúcio, Adagia 1045] (Perdeu) a trela junto com o cão. Lá vai quanto Marta fiou. Lá se foi o melhor boi do meu arado. Foi tudo para o beleléu. VIDE: Actum est. Conclamatum est. Lorum una cum cane periit.

1911. Cum canes funguntur officiis luporum, cuinam praesidio pecuaria credemus? [RH 4.46] Se os cães fazem as tarefas dos lobos, a que guarda confiaremos os rebanhos?

1911a. Cum canibus dormiens, cum pulicibus surgit Quem com cães se deita, com pulgas se levanta. VIDE: Ad mala facta malus socius socium trahit. Cum bonis bonus eris, cum perversis perverteris. Qui cum canibus concumbunt, cum pulicibus surgent.

1912. Cum canibus in puteo non est pugnandum. [K.W.Wójcicki, Biblioteka 203] Não se deve lutar com um cão num poço.

1913. Cum capiti mederi debeam, reduviam curo. [Cícero, Pro Roscio 44.128, adaptado] Trato de uma espiga no dedo, quando é a cabeça que eu deveria medicar.

1914. Cum caput aegrotat, corpus simul omne laborat. [Beda, Proverbiorum Liber] Quando a cabeça está doente, sofre o corpo todo ao mesmo tempo. Quando a cabeça não regula, quem paga é o corpo. VIDE: Cui caput infirmum, cetera membra dolent. Dum caput aegrotat, omnia alia membra dolent. Dum caput dolet, cetera membra dolent. Dum caput dolet, omnia alia membra dolent. Dum male pastori vadit, vadit male gregi. Dum pastori male succedit, idem fit in detrimentum gregis. Membra deficiunt cum caput deprimitur. Si caput doleat, cetera membra dolent. Si caput dolet, omnia membra languent.

1915. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum. [Vulgata, Provérbios 24.17] Quando cair o teu inimigo, não te alegres, nem, quando tropeçar, se regozije o teu coração.

1916. Cum certitudine. Com certeza.

1917. Cum cetera vitia senescant in homine, sola avaritia iuvenescit. Enquanto todos os vícios envelhecem no homem, somente a avareza rejuvenesce. Quando todo vício envelhece, a avareza reverdece. VIDE: Cum omnia vitia senescunt, sola avaritia iuvenescit.

1918. Cum charta cadit, omnis scientia vadit. Quando cai o papel, lá se vai toda a sabença. (=Diz-se de quem discursa ou dá aula lendo apontamentos). Cum charta cadit, tota scientia vadit. VIDE: Si charta cadit, tota scientia evadit. Si charta cadit, tota scientia galoppat.

1919. Cum cluo lucrosus, fluo mente superciliosus. [DAPR 21] Quando me chamam de rico, eu fico arrogante. Fartura faz bravura. Abundância cria arrogância. VIDE: Divitiae fastum pariunt. Felicitas nutrix est iracundiae. Ferociam satietas parit. Mens vertitur cum fortuna. Mente tumens laetor, numismate dum locupletor. Nulla res magis alit iracundiam, quam luxuria. Res animos inflant secundae. Satietas ferociam parit. Semper abundantes pariunt fastidia mensae.

1920. Cum confitente sponte mitius est agendum. [Jur / Black 488] Com o que confessa espontaneamente deve-se agir com mais benevolência.

1921. Cum Cretensibus cretizandum. Com cretenses, deve-se agir como cretense. Com raposas é bom ser manhoso. VIDE: Cum astutis astute agendum esse. Cretiza cum Cretensi.

1922. Cum dabitur sonipes gratis, non inspice dentes. [Samuel Singer, Thesaurus Proverbiorum Medii Aevi 113] Quanto te for dado de graça um cavalo, não lhe examines os dentes. A cavalo dado não se olham os dentes. VIDE: Donati non sunt ora inspicienda caballi. Donato non sunt ora inspicienda caballo. Donum, qualecumque sit, non debet examinari. Equi donati dentes non inspiciuntur. Gratis donato non spectes ora caballo. Gratis equo oblato non debes pandere buccas. Gratis quando datur equus, os non inspiciatur, non contemnatur, si morbidus. Id quod adest boni consulendum. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Nihil recusandum, quod donatur. Noli de gratuito munere iudicare. Noli equi dentes inspicere donati. Non oportet equi dentes inspicere donati. Omne datum, optimum. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Si quis dat mannos, ne quaere in dentibus annos. Si tibi donatur quis equus non dens videatur.

1923. Cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur! [Tertuliano, Apologeticus 5.16] Quando somos condenados por vós, somos absolvidos por Deus!

1924. Cum das avaro praemium, ut noceat rogas. [Publílio Siro] Ao recompensares o ambicioso, tu o encorajas a fazer mal.

1924a. Cum dat oluscula mensa minuscula, pace quieta, ne pete grandia lautaque prandia, lite repleta. [J.Wegeler, Philosophia Patrum 14] Quando a pequena mesa dá uma pequena sopa tranqüila, em paz, não desejes grandes e abundantes refeições cheias de disputas.

1925. Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis. [Ulpiano, Digesta 50.17.126.2] Quando se disputa sobre o lucro de dois, melhor é a causa de quem tem a posse.

1926. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. [Publílio Siro] Quando julgares os costumes de uma pessoa, pensa nos costumes da coletividade.

1927. Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis. [Vulgata, Provérbios 26.20] Quando não houver mais lenha, apagar-se-á o fogo.

1928. Cum Deo quisque flet et ridet; ab illo enim omnia proficiscuntur. [Grynaeus 107] Com Deus choramos e rimos; tudo, portanto, vem dele. Cum Deo quisque gaudet et flet. [Erasmo, Adagia 3.1.78] Com Deus a gente ri e chora. VIDE: Deo volente, ridet et flet quilibet. Deo volente, quisque ridet et flet. Flet omnis aut ridet Dei cum numine.

1929. Cum Deus auxilio est, nemo nocere potest. [Rezende 1031] Quando Deus nos protege, ninguém nos pode fazer mal. A quem Deus quer bem, o vento lhe apanha a lenha. VIDE: Cui Deus auxilio est, nemo nocere potest.

1930. Cum dignitate otium. [Cícero, Pro Sextio 45] O descanso com dignidade. VIDE: Otium cum dignitate.

1931. Cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus. [Cícero, Philippica 3.35] Antes morrer com dignidade do que servir com ignomínia. VIDE: Praestat cum dignitate cadere quam cum ignominia servire.

1932. Cum diis ne contendas. Não lutes com os deuses. Cum diis non pugnandum. [Erasmo, Adagia 3.9.22] Com os deuses não se deve lutar. VIDE: Cum Iove ego sane nolim certamen inire. Pugnare cum diis cumque fortuna grave est. Pugnare cum Deo atque fortuna grave.

1933. Cum dilectione hominum et odio vitiorum. [RSA 28] Com amor aos homens e ódio aos vícios.

1934. Cum diva est ausus sus decertare Minerva. [Teócrito / Manúcio, Adagia 46] O porco ousou discutir com a deusa Minerva. Cum diva sus est ausus certare Minerva. VIDE: Ne sus Minervam doceat! Sus cum sis, cum Minerva contendis.

1935. Cum divis flectunt venerandos munera reges. [Platão / Apostólio 7.43] As dádivas dobram os respeitáveis reis bem como os deuses. Dádivas aplacam homens e deuses. VIDE: Dona multum possunt. Donis vincitur omnis amor. Donum hominis dilatat viam eius. Manus ferens munera pium facit impium. Munera, crede mihi, placant hominesque deosque. Munera placant hominesque deosque. Munera placant homines. Munera capiunt hominesque deosque. Muneribus vel di capiuntur. Obsequium tigresque domat Numidasque leones. Placatur donis Iuppiter ipse datis. Quid non argento, quid non corrumpitur auro? Xenia et dona excaecant oculos iudicum.

1936. Cum dixeris quod vis, audies quod non vis. [DAPR 223] Dizendo o que queres, ouvirás o que não queres. Quem diz o que quer ouve o que não quer. VIDE: Contumeliam si dices, audies. Qui quae vult dicit, quae non vult audit. Qui quod vult dicit, quod non vult saepius audit; et mala verba malum provocat alloquium. Si mihi male dixeris, tu quoque male audies. Si mihi perget quae vult dicere, ea quae non vult, audiet.

1937. Cum docemus, discimus. [Varrão, De Lingua Latina 7.7] Quando ensinamos, aprendemos. VIDE: Bis discit qui docet. Docendo, discimus. Docendo, discitur. Dum docent, discunt. Homines discunt, dum docent. Homines, dum docent, discunt. Qui docet, discit. Si vis scire, doce.

1937a. Cum doleo capite, tunc membra dolent mea quaeque. [Horae Belgicae 33] Quando me dói a cabeça, então todos os meus membros doem. Quando a cabeça não regula, quem paga é o corpo. VIDE: Caput si male in homine valet, omnia membra languent. Cui caput infirmum, cetera membra dolent.

1938. Cum dolore abscindenda sunt, quae leviter sanari non possunt. [Beda, Proverbiorum Liber] Deve ser extirpado com dor o que não se pode curar com doçura.

1939. Cum domino cerasum res est mala mandere servum. [Eiselein 379; Binder, Thesaurus 642] Não é bom que o servo coma cerejas com o senhor. Com teu amo não jogues as peras, porque ele come as maduras e deixa-te as verdes. VIDE: Consortium potentiorum tu ne quaesieris. Cum magnis dominis familiarem esse non expedit. Potentioris societatem fuge. Potentum amicitiae sunt periculosae. Tollunt matura, et tibi proiciunt dura.

1940. Cum domino semper pugna sinistra fuit. [Pereira 100] Disputa com senhor sempre deu mau resultado. Com o fogo não se brinca. Com quem pode não se brinca. VIDE: Cum principe non pugnandum. Desinit in insaniam qui cum superiore contendit. Fuge lites cum viro maiore. Habeas nunquam magno cum principe litem. Lites cum rege molestae. Maiorem virum cave. Maiorem vitato virum. Nemo potentes aggredi tutus potest. Noli contra potentem insurgere. Non habeas unquam magno cum principe litem: cum domino semper pugna sinistra fuit. Offensa potentium periculosa. Potenti irasci, sibi periclum est quaerere. Semper vitato potentem.

1941. Cum donant, petunt. Quando dão, buscam alguma coisa. Quem leva um saco para dar, leva outro para trazer. Dá um ovo para ter um boi. VIDE: Gallinam dat, ut taurum recipiat. Ovum dat nulli nisi sit retributio pulli. Pauper diviti dans, petit. Pileum dat, ut pallium recipiat. Pileum donat, ut pallium recipiat. Pro mala cane suem postulas.

1942. Cum duo coniuncti veniunt, victoria certa est. [Alciato, Emblemata 41] Quando dois vêm juntos, a vitória é certa. Contra dois, nem Hércules. VIDE: Vis unita fortior.

1943. Cum duo faciunt idem, non est idem. [Dengg 12] Quando duas pessoas fazem a mesma coisa, não é a mesma coisa. Cada um é um. VIDE: Duo cum faciunt idem, non est idem. Duo cum faciunt idem, saepe non est idem. Duo cum idem faciunt, saepe ut possis dicere: hoc licet impune facere huic, illi non licet. Non quo dissimilis res sit, sed quo is qui facit. Idem duo cum faciunt, non tamen est idem. Si duo faciunt idem, non est idem.

1944. Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. [Vulgata, 2Reis 22.27; Salmo 17.27] Com o puro serás puro, e com o perverso perverter-te-ás. Com qual te achares, com tal te afazes.

1945. Cum enim infirmor, tunc potens sum. [Vulgata, 2Coríntios 12.10] Quando estou enfermo, então estou forte.

1946. Cum enim plura quis affectat, etiam quae habet amittit. [Schottus, Adagia 298] Quando alguém persegue muitas coisas, perde até o que tem. Quem muito quer tudo perde.

1947. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. [Vulgata, Mateus 6.2] Quando, pois, dás a esmola, não faças tocar a trombeta diante de ti.

1948. Cum errat eruditus, errat errore erudito. [Maloux 164] Quando o erudito erra, comete um erro erudito.

1949. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. [Vulgata, 1Coríntios 13.11] Quando eu era menino, falava como menino, julgava como menino, discorria como menino.

1950. Cum est matura seges, metendum. [Varrão, De Agricultura 1.50] Quando a seara está madura, é hora de colher. Quando a cevada está grada, deve logo ser ceifada.

1951. Cum exierit spiritus, non revertetur. [Vulgata, Sabedoria 16.14 / Bernardes, Nova Floresta 5.344] Uma vez saído o espírito, não tornará. Quem morre, não morde mais.

1952. Cum faba florescit, stultorum copia crescit. [Rezende 1036] À medida que a fava floresce, o número dos tolos cresce. Os tolos crescem sem ser regados. VIDE: Florent fabae.

1953. Cum fames interpellat, non vacat deliberare. [Grynaeus 235] Quando a fome importuna, não há tempo para pensar. Estômago vazio não tem ouvidos.

1954. Cum fata volunt, bina venena iuvant. [Ausônio, Epigrammata 9.12] Quando os fados querem, dois venenos juntos fazem bem. A quem Deus quer bem, o vento lhe apanha a lenha.

1955. Cum fatuis consilium non habeas. [Vulgata, Eclesiástico 8.20] Não te aconselhes com loucos.

1956. Cum favet fortuna, cave, namque rota rotunda. [Busarello 187] Quando a sorte te favorecer, toma cautela, pois a roda é redonda. A roda da fortuna tanto anda como desanda. VIDE: Cum fovet fortuna, cave, namque rota rotunda.

1957. Cum femina semper esse, et non peccare cum femina, plus est quam mortuum suscitare. [S.Bernardo / Pietro Scavini, Theologia Moralis 338] Estar sempre com uma mulher, e não pecar com essa mulher, é mais difícil que ressuscitar um morto. O homem é fogo, a mulher é estopa; vem o diabo e assopra.

1958. Cum feriunt unum, non unum fulmina terrent. [Ovídio, Ex Ponto 3.2.9] Quando o raio atinge um, não é apenas um que fica apavorado. Quem castiga um, avisa cento. VIDE: Ita sontes Deus plectit, ut insontes sapiant. Si unum castigaveris, centum emendabis. Una scutica omnes impellit. Una scutica concitat omnes. Unum castigabis, centum emendabis.

1959. Cum ferrum candet, cudere quemque decet. [Gaal 1318] Convém bater o ferro quando ele está em braza. Malhar no ferro é enquanto está quente. Bate-se o ferro enquanto está quente. Quando o ferro estiver acendido, então é que há de ser batido. Assa-se o pão enquanto o forno está quente. Mocidade desprevenida, velhice arrependida. VIDE: Aestas non semper fuerit; componite nidos. Aestas non semper durabit; condite nidos. Dum ferrum candet, cudere quemque decet. Dum ferrum candet, cudite. Dum ferrum candet, tundito. Ferrum cudendum est dum candet in igne. Ferrum, cum igni candet, tundendum. Ferrum, dum in igni candet, cudendum est tibi. Ferrum dum in igne candet cudendum est. Ferrum quando calet, cudere quisque valet. Fronte capillata, post est occasio calva. Tundatur ferrum dum novus ignis inest. Utendum est animis , dum spe calent.

1960. Cum fide. Com fé.

1961. Cum fidei obrogatione omnis humana societas tollitur. [Tito Lívio, Ab Urbe Condita 6.41, adaptado] Faltando a confiança, acaba-se toda a comunicação entre os homens.

1962. Cum finis est licitus, etiam media sunt licita. [Hermann Busenbaum, Medulla Theologiae Moralis 4.3.7.2] Quando o fim é lícito, também os meios são lícitos. O fim justifica os meios. VIDE: Cui finis est licitus, etiam media sunt licita. Cui licitus est finis, etiam licent media.

1963. Cum forma dilapsus amor. [Claudiano, In Eutropium I.13] Junto com a beleza se perde o amor.

1964. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. [Vulgata, Lucas 11.21] Quando um homem valente guarda armado o seu pátio, estão em segurança os bens que possui.

1965. Cum fortuna perit, nullus amicus erit. [Moore 706] Quando a sorte se desmorona, não sobrará nenhum amigo. Amigo de bom tempo muda-se com o vento. Enquanto o ouro luz, os amigos são de truz. Faze por ter, vir-te-ão ver. VIDE: Cui fortuna perit nullus amicus erit. Donec eris felix, multos numerabis amicos. Donec eris sospes, multos numerabis amicos. Donec eris felix, multos numerabis amicos; tempora si fuerint nubila, solus eris. Si fueris felix, multos numerabis amicos. Si fortuna iuvat, multi numerantur amici; si fortuna perit, nullus amicus erit. Tempore felici multi numerantur amici; sed si fortuna perit, nullus amicus erit. Viri calamitosi amici diffugiunt.

1966. Cum fortuna premit, meliora sequentia spera; cum fortuna favet, deteriora time. [Gaal 765] Quando a sorte te é contrária, tem esperança de virem acontecimentos melhores; quando a sorte te favorece, teme o pior.

1967. Cum fortuna statque caditque fides. [Ovídio, Ex Ponto 2.3.10] A fidelidade mantém-se com a boa fortuna e (com ela) se acaba. Quando está para cair a árvore, fogem os macacos.

1968. Cum fovet fortuna, cave, namque rota rotunda. [Rezende 1039] Quando a sorte te acaricia, cuidado, pois a roda é redonda. A roda da fortuna tanto anda como desanda. VIDE: Cum favet fortuna, cave, namque rota rotunda.

1968a. Cum fueris censor, primum te crimine purga, nec tua te damnent facta nefanda reum. Quando fores censor, em primeiro lugar limpa-te dos teus erros, para que os atos abomináveis não te coloquem na posição de réu.

1969. Cum fueris felix, quae sunt adversa caveto. [Dionísio Catão, Disticha 1.18] Na prosperidade, teme os reveses da sorte. A fortuna é vária: hoje a favor, amanhã contrária. VIDE: Actutum fortunae solent mutari; varia vita est.

1970. Cum fueris locuples, corpus curare memento: aeger dives habet nummos, sed se non habet ipsum. [Dionísio Catão, Disticha 4.5] Se fores rico, lembra-te de cuidar do corpo: o doente rico tem dinheiro, mas não tem a si mesmo.

1971. Cum fueris Romae, Romano vivito more. [Pereira 99] Quando estiveres em Roma, vive segundo os costumes romanos. Em Roma como os romanos. Por onde vás, assim como vires, assim farás. Cada terra com seu costume. Cum fueris Romae, Romano vivito more; cum fueris alibi, vivito sicut ibi. [OCDP] Quando estiveres em Roma, vive segundo os costumes romanos; quando estiveres em outro lugar, vive segundo os costumes desse lugar. Cum fueris Romae, Romano vivito more; cum fueris alibi, vivito more loci. VIDE: Si fueris Romae, Romano vivito more. Si fueris Romae, Romano vivito more; si fueris alibi, vivito sicut ibi. Si fueris Romae, Romano vivito more; cum fueris alibi, vivito more loci.

1972. Cum grano salis. Com uma pedrinha de sal. (= Com certo cuidado. Com certa reserva). VIDE: Addito salis grano.

1973. Cum Hannibal ad portas esset. [Tito Lívio, Ab Urbe Condita 23.16] Como Aníbal estivesse diante dos portões. VIDE: Hannibal ad portas. Hannibal ante portas.

1974. Cum hasta, cum scuto. [Erasmo, Adagia 2.8.66] Com a lança, com o escudo. (=Usando todos os recursos). VIDE: Magna vi. Manibus pedibusque. Omnibus nervis. Totis viribus. Toto corpore.

1975. Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. [Vulgata, Salmos 119.7] Com os que aborreciam a paz era pacífico; quando lhes falava, eles me contradiziam sem razão.

1976. Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt. [Sêneca, Epistulae Morales 7] Vive com aqueles que te farão melhor. Cum his conversare, qui possunt te meliorem facere. Vive com aqueles que te podem fazer melhor.

1977. Cum hoc, vel post hoc, ergo propter hoc. [William Hamilton, Lectures on Logic 458] Junto com isso, ou depois disso, portanto por causa disso. (=Trata-se de um sofisma). VIDE: Post hoc, ergo propter hoc. Post hoc, propter hoc.

1978. Cum hominibus felicibus omnes laetare cupiunt, sed infelices iuvare pauci volunt. Com homens bem sucedidos todos desejam festejar, mas aos infelizes poucos querem ajudar. Todos adoram o sol nascente. VIDE: Circa eversos solitudo est.

1979. Cum hominibus pacem, bella cum vitiis habe. [Publílio Siro] Terás a paz com os homens e a guerra com os vícios. VIDE: Bellum cum vitiis, sed pax cum personis. Pacem cum hominibus, bellum cum vitiis habe. Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis. Pacem cum inimicis, bellum cum vitiis. Pacem habebis cum hominibus, cum vitiis bellum.

1980. Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. [Vulgata, 2Paralipômenos 20.12] Como não sabemos o que devemos fazer, por isso não nos fica outro recurso mais do que voltar para Ti nossos olhos.

1981. Cum ignoscis uni, gratos complures facis. [Publílio Siro] Ao perdoares a um, muitos te ficarão gratos. VIDE: Cum inimico ignoscis, amicos gratis complures acquiris. Cum inimico ignoscis, amicos gratos comparas.

1982. Cum imperas, rege te ipsum. [Pítaco de Mitilene / Rezende 1046] Se queres governar, (primeiro) governa a ti mesmo.

1983. Cum impii sumpserint principatum, gemet populus. [Vulgata, Provérbios 29.2] Quandos os ímpior tomarem o governo, gemerá o povo.

1984. Cum impiis non sedebo. [Vulgata, Salmos 25.5] Não me assentarei com os ímpios.

1985. Cum improbis viris iter cave ineas. [Schottus, Adagia 613] Evita viajar com gente ruim. Quem anda com traça, traça o come. VIDE: Cum pessimis ne publica insistas via.

1986. Cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto. [Júlio Capitolino, Antoninus Pius 11.8] Quando entrares em casa alheia, sê mudo e surdo.

1987. Cum in testamento ambigue aut etiam perperam scriptum est, benigne interpretari et secundum id, quod credibile est cogitatum, credendum est. [Digesta 34.5.24] Quando no testamento está escrito com ambigüidade, ou até com erro, deve-se interpretar favoravelmente e segundo o que se considera verossímil.

1988. Cum in verbis nulla ambiguitas est, non debet admitti voluntatis quaestio. [Digesta 32.25.1] Quando (no testamento) não há nenhuma ambigüidade nas palavras, não deve ser admitido nenhum questionamento da vontade.

1989. Cum infirmi sumus, optimi sumus. [Alfred Henderson, Latin Proverbs 386] Quando estamos doentes, somos muito honestos. O lobo sem dentes se faz ermitão.

1990. Cum ingenti gaudio. [Vulgata, 1Paralipômenos 29.17] Com grande alegria. VIDE: Cum summo gaudio.

1991. Cum inimico ignoscis, amicos gratos complures acquiris. [Publílio Siro] Quando se perdoa a um inimigo, ganham-se muitos amigos agradecidos. Cum inimico ignoscis, amicos gratos comparas. Quando se perdia a um inimigo, ganham-se amigos agradecidos. VIDE: Cum ignoscis uni, gratos complures facis.

1992. Cum inimico nemo in gratiam tute redit. [Publílio Siro] Com um inimigo ninguém se reconcilia sem perigo. Amigo reconciliado, inimigo dobrado.

1993. Cum inopia est, cupias, quando eius copia est, tum non velis. [Plauto, Trinummus 671] Quando há falta, deseja-se, e quando há abundância, não se quer.

1994. Cum insanientibus furere. [Petrônio, Satiricon 3] Com loucos, fazer-se de louco.

1995. Cum intervenit spatium, omne, quod angebat, exstinguitur. [Sêneca, Epistulae Morales 63] Quando passa algum tempo, desaparece o que nos angustiava. O tempo tudo cura. VIDE: Dies adimit aegritudinem. Dies dolorem minuit. Dies procedens aegritudinem mitigat. Dolorem dies longa consumit. Iam tempus illi fecit aerumnas leves. Longa dies consumit dolorem. Mala omnia tempore finiunt. Multa vetustas lenit. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. Omnis doloris tempus fit medicus. Saepe mora remedium est mali. Sensim sine sensu senescit dolor. Tempore omnia vulnera sanabuntur. Tempus dolorem leniet. Tempus dolorem lenit. Tempus facit aerumnas leves. Tempus omnia sanat.

1996. Cum invisus sit, quia timetur, timeri vult, quia invisus est. [Sêneca, De Clementia 1.12.4] Como é odiado porque é temido, quer ser temido porque é odiado.

1997. Cum iocus est verus, iocus est severus. Quando o gracejo é verdadeiro, o gracejo é sério. Brincando dizem-se as verdades. Jogo fogoso, jogo perigoso. Cum iocus est verus, iocus est malus et severus. [Trench, Proverbs 151] Quando o gracejo é verdadeiro, o gracejo é mau e sério. VIDE: Adhibenda est in iocando moderatio. Iocus dum optimus, cessandum. Ludicra per verba res saepe notatur acerba.

1998. Cum Iove ego sane nolim certamen inire. [Manúcio, Adagia 962] Sem dúvida, eu não quereria entrar em guerra com Júpiter. VIDE: Cum diis ne contendas. Cum diis non pugnandum. Pugnare cum diis cumque fortuna grave est. Pugnare cum Deo atque fortuna grave.

1999. Cum iracundo non facias rixam. [Vulgata, Eclesiástico 8.19] Não tenhas rixas com o homem colérico.

2000. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. [Vulgata, Habacuc 3.2] Quando estiveres irado, tu te lembrarás da tua misericórdia.

Ao TOPO