DICIONÁRIO DE EXPRESSÕES E FRASES LATINAS

Compilado por HENERIK KOCHER

Home - Introdução - Bibliografia - Abreviaturas

A  B  C  D  E  F  G  H  I  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  VZ

N1  N2  N3  N4  N5  N6  N7  N8  N9  N10

N11  N12  N13  N14  N15  N16  N17  N18  N19  N20

N13: 2401-2600

2401. Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax. [Vulgata, Romanos 14.17] O reino de Deus não é comida, nem bebida, mas justiça e paz.

2402. Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. [Vulgata, Eclesiástico 3.23] Não te é necessário ver com teus olhos o que está escondido.

2403. Non est facile consequi beatam vitam. [Sêneca, De Vita Beata 1.1] Não é fácil chegar a uma vida feliz.

2404. Non est facile in eum scribere qui potest proscribere. [Macróbio, Saturnalia 2.4] Não é fácil escrever contra quem pode proscrever. Não digas mal de el-rei nem entre dentes, porque em toda parte tem parentes. VIDE: Adversus solem loqui. Adversus solem ne loquaris, ne videlicet incidas in periculum. In astra nunquam intende digitum.

2405. Non est falsum sine dolo. [Jur] Não há falsidade sem dolo.

2406. Non est fori tui. [Grynaeus 776] Não é assunto da tua conta.

2407. Non est forma satis. [Petrônio, Satiricon 138] Beleza não basta.

2408. Non est fumus absque igne. [Grynaeus 213] Não há fumaça sem fogo. Quando o povo diz, ou é, ou está para ser. VIDE: Flamma fumo est proxima. Fumus? Ergo ignis.

2409. Non est hoc aurum totum quod lucet ut aurum. [Bebel, Proverbia Germanica 402; Rezende 4201] Nem tudo que reluz como ouro é ouro. Nem tudo que reluz é ouro. VIDE: Aurea ne credas quaecumque nitescere cernis. Auri natura non sunt splendentia plura. Non est aurum omne quod radiat. Non est aurum quicquid rutilat fulvum. Non est aurum totum quod lucet ut aurum. Non omne id quod fulget aurum est. Non omne quod micat aurum est. Non omne quod nitet aurum est. Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum. Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum, nec pulchrum pomum quodlibet esse bonum. Omnia quae nitent aurea non sunt. Quidquid micat non est aurum. Quidquid micat aurum non est.

2410. Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his, quos ipse non diligat. [Publílio Siro] Não há maior tolice para o homem do que se julgar amado por quem ele não ame.

2411. Non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus eius. [Vulgata, Jeremias 10.23] Não é do homem o seu caminho, nem é do varão o andar e o dirigir os seus passos.

2412. Non est honestarum ulla rerum satietas. [Publílio Siro] Não há saciedade de ações honestas.

2412a. Non est humilitas, ubi sunt divitiae. [Florilegium Hebraicum 74] Onde há riqueza, não há humildade.

2413. Non est idem bonus homo et bonus civis. [The Oxford Dictionary of Quotations 33] Não é a mesma coisa um homem bom e um bom cidadão.

2414. Non est idem multum loqui, et quod expedit. [Janus Gruterus, Bibliotheca Exulum, Garrulitatis] Não é a mesma coisa falar muito e dizer o que convém. Muito falar, pouco acertar. VIDE: Copia sermonis non est consors rationis. Non est eiusdem, et multa, et opportuna dicere. Satis eloquentiae, parum sapientiae.

2415. Non est illa valens quae nidum stercorat ales. Não presta a ave que suja o próprio ninho. Aquela ave é má, que em seu ninho suja. VIDE: Est avis ingrata, quae defoedat sua strata. Turpis avis proprium qui foedat stercore nidum.

2416. Non est in medico semper, relevetur ut aeger: interdum docta plus valet arte malum. [Ovídio, Ex Ponto 1.3.17] Nem sempre depende do médico que o doente se restabeleça: algumas vezes o mal é mais forte que a ciência.

2417. Non est in mundo dives qui dicat “abundo”. [Eiselein 620] Não há no mundo nenhum rico que diga “tenho de sobra”. Quem muito tem, mais deseja. VIDE: Avarum irritat, non satiat pecunia. Homines, quo plura habent, eo ampliora cupiunt. Maior pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit.

2418. Non est in rebus vitium, sed in ipso animo. [Sêneca, Epistulae Morales 17.12] O vício não está nas coisas, mas no próprio coração.

2419. Non est in silva peior fera quam mala lingua; de lingua stulta veniunt incommoda multa. [Sweet 128] Não há na floresta fera pior do que uma língua má; de uma língua insensata vêm muitos transtornos. VIDE: De lingua stulta veniunt incommoda multa.

2420. Non est in toto corpore mica salis. Em todo o seu corpo não há um grão de sal. VIDE: Nulla in tam magno est corpore mica salis.

2421. Non est iniuria pati quod prior feceris. [Sêneca, De Ira 2.30.1] Não há injustiça em sofreres o que antes fizeste.

2422. Non est inventus. [Jur / Black 1250] (O acusado) não foi encontrado.

2423. Non est ira super iram mulieris. [Vulgata, Eclesiástico 25.23] Não há ira pior do que a ira da mulher. VIDE: Notumque furens quid femina possit.

2424. Non est iudicium, si non sint ambo locuti. [Gaal 1594] Não há julgamento, se ambos não falaram. VIDE: Audiatur et altera pars. Iudicium ne fer si non sunt ambo locuti. Qui statuit aliquid, parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

2423a. Non est laetitia sine cibo et potu. [Florilegium Hebraicum 103] Sem comer e sem beber, não há prazer.

2424b. Non est laudandus, ne in cena quidem. [Henderson 275] Ele não tem bom comportamento nem mesmo no jantar.

2425. Non est leti fuga. [Gaal 1532] Não há fuga da morte. A morte é a coroa de todos na terra. VIDE: A morte semper homines tantumdem absumus. Lex non poena mors. Longius aut propius mors sua quemque manet.

2426. Non est loquendum, sed gubernandum. [Sêneca, Epistulae Morales 108.37] Não se trata de falar, mas de conduzir o barco. Atos, não palavras. VIDE: Agere, non loqui. Non verbis, at factis opus est.

2427. Non est magna domus; quid tum? sub paupere tecto saepe etiam virtus ingeniosa latet. [Seybold 230] A casa não é grande, mas e daí? muitas vezes, sob um teto pobre se esconde até uma grande inteligência. Debaixo de ruim capa, se esconde muitas vezes um bom dizedor.

2428. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiam si utilis sit et dilectus. [Tomás de Kempis, De Imitatione Christi 2.1.14] Não se deve depositar grande confiança no homem fraco e mortal, mesmo que seja útil e estimado.

2429. Non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit. [Sêneca, De Clementia 1.20.3] Não é magnânimo quem é liberal com os bens alheios, mas aquele que tira de si o que dá aos outros.

2430. Non est magnum damnum in mora modici temporis. [Ulpiano, Digesta 5.1.21] Não há grande prejuízo num atraso de pequeno tempo.

2431. Non est magnum ingenium sine melancholia. [DAPR 772] Não há grande talento sem melancolia.

2432. Non est magnus animus, quem incurvat iniuria. [Sêneca, De Ira 3.5.8] Não há coração grande que a injustiça abata.

2433. Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit. [Sêneca, Epistulae Morales 86.31] Não é grande o anão, mesmo que se coloque num morro. O anão, quanto mais sobe, menor parece. VIDE: Pumilio, licet in monte, non est magnus.

2434. Non est maior defectus quam defectus qualitatis seu potestatis. [Breviarium Advocatorum 187] Não há maior vício do que a falta de autoridade.

2435. Non est medela in sycophantae morsu. [Apostólio 15.30] Não há remédio para mordida de velhaco. VIDE: Non est remedium adversus sycophantae morsum. Non inest remedium adversus sycophantae morsum.

2436. Non est melior medicina quam nusquam uti medicina. [Busarello 233] Não há melhor remédio do que não usar remédio em nenhuma ocasião.

2437. Non est mentiri meum. [Terêncio, Heauton Timorumenos 549] Não costumo mentir.

2438. Non est Mercurius de qualibet arbore factus. Mercúrio não se faz de todo pau. VIDE: Ex quolibet ligno non fit Mercurius. Ne e quovis ligno Mercurius fiat.

2439. Non est meum negotium, multum valeat. [Erasmo, Adagia 2.10.4] Esse assunto não é meu, graças a Deus.

2440. Non est meum negotium, procul abeat. [Schottus, Adagia 619] Não tenho nada com isso; que vá para longe de mim.

2441. Non est mihi gloria. [Vulgata, 1Coríntios 9.16] Não tenho de que me gloriar.

2442. Non est molestior et peior animae hostis, quam tu ipse tibi. [Tomás de Kempis, De Imitatione Christi 4.13.5] Não há, para tua alma, inimigo mais prejudicial nem pior do que tu mesmo.

2443. Non est mittenda falx in alienam messem. [Seybold 231] Não se deve meter a foice em seara alheia. Não metas a foice em seara alheia.

2444. Non est movendum bene consopitum malum. [Publílio Siro] Não se deve mexer no mal adormecido. Não acordes o cão que dorme. VIDE: Canem sopitum ne excita.

2445. Non est narranda fabula surdo. Não se deve contar história a surdo. Não percas teu latim. VIDE: Fabulam surdo narras. Fabellam narras surdo asello.

2446. Non est nostri ingenii. [Cícero, Pro Cluentio 1.4] Não é de minha capacidade. Está acima de minha capacidade.

2447. Non est novum ut priores leges ad posteriores trahantur. [Jur / Broom 19] Não é novidade que as leis anteriores são retiradas pelas posteriores.

2448. Non est oblectamentum super cordis gaudium. [Vulgata, Eclesiástico 30.16] Não há prazer maior do que a alegria do coração.

2449. Non est obligatorium quod contra bonos mores fit. [Jur] A ordem que se dá contra os bons costumes não obriga. VIDE: Rei turpis nullum est mandatum.

2450. Non est omnibus credendum. Não se deve confiar em todo o mundo. VIDE: Ne omnibus credas!

2451. Non est omnium rerum reddenda ratio. [DAPR 547] Não se deve dar resposta a todas as coisas. A pergunta tola não dês resposta. A palavras loucas, ouvidos moucos. VIDE: Inutilis quaestio solvitur silentio. Saepe carent multa responsis verbula stulta.

2452. Non est optimus consolator quem proprii vincunt gemitus. [S.Jerônimo, Epistulae 39.2] Não é o melhor consolador aquele a quem vencem os próprios gemidos.

2453. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. [Vulgata, Mateus 9.12] Os sãos não têm necessidade de médico, mas sim os enfermos. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. VIDE: Cum nullus sit morbus, nulla medela indigeamus. Cum nullus sit morbus, nulla medela opus. Indigent infirmi medici auxilium. Infirmi medicina opus habent. Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non necesse habent sani medico, sed qui male habent. Quorum corpus aegrotat, iis medico opus est. Recte qui valeat, medicae non indigus artis. Sanus non eget medico, sed male habens.

2454. Non est paupertas habere nihil. [Marcial, Epigrammata 11.32.8] Pobreza não é nada possuir.

2455. Non est pax impiis. [Vulgata, Isaías 48.22; 57.21] Não há paz para os ímpios.

2456. Non est perpetuum ver; non est sincera voluptas. [James Ross, Onomasia 51] Não existe primavera permanente; não existe prazer puro. Non est perpetuum ver; non est perpetua voluptas. [Charles Varlé, Moral Encyclopaedia 210] Não existe primavera permanente; não existe prazer que não acabe.

2457. Non est personarum acceptor Deus. [Vulgata, Atos 10.34] Deus não faz diferença entre as pessoas.

2458. Non est praemium in inchoatione, sed in consummatione. [S.Agostinho] Não há prêmio no começar, mas no realizar. VIDE: Non datur denarius incipientibus, sed finientibus, et corona non currentibus, sed pervenientibus. Non qui coepit, sed qui perfecit, praemium capit.

2459. Non est princeps supra leges, sed leges supra principem. [Plínio Moço, Panegyricus 65] O governante não está acima das leis, mas as leis estão acima do governante.

2460. Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. [Vulgata, Mateus 13.57] Não há profeta sem honra, senão na sua pátria e na sua casa. Santo de casa não faz milagre. Ninguém é profeta em sua terra. VIDE: At sine honore manet patria sub sede propheta. In patria natus non est propheta vocatus. Nemo in patria propheta acceptus est. Nemo propheta acceptus est in patria sua. Nemo propheta in sua patria. Nemo propheta in patria.

2461. Non est prudentis errantes odisse, alioqui ipse sibi odio erit. [Sêneca, De Ira 1.14.2] Não é próprio do homem sensato odiar os que erram, senão terá de odiar a si mesmo.

2462. Non est pugnandum cum fortuna. Não se deve lutar com a sorte.

2463. Non est pusillum, si quid maximo est minus. [Publílio Siro] Uma coisa não é pequena só porque é menor do que a maior de todas.

2464. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. [Vulgata, Salmos 13.1] Não há quem faça o bem, não há nem sequer um. (=São palavras do insensato).

2465. Non est quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies. [Sêneca, Epistulae Morales 47.16] Não há por que procurar amigo somente no mercado e no senado; se estiveres atento, encontrá-lo-ás até em casa.

2466. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem. [Sêneca, Epistulae Morales 94] Não há por que acreditar-se que alguém possa tornar-se feliz pela infelicidade de outrem.

2467. Non est, quod cuique videtur. [Johannes Kreihing, Emblemata Ethico-Politica, Emblema 96] Não é o que a todos parece. As aparências enganam.

2468. Non est quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse. [Sêneca, De Brevitate Vitae 7.10] Não há por que julgar que alguém tenha vivido muito tempo só por causa dos cabelos brancos e das rugas.

2468a. Non est ratio ubi vis imperat. [Henderson 275] Quando governa a força, a razão está ausente.

2469. Non est recedendum a communi observantia. [Jur / Black 1250] Não se deve abandonar uma prática comum.

2470. Non est regio, quae verminibus careat. [Schrevelius 1182] Não há terra que não tenha vermes. Em toda parte há um pedaço de mau caminho. VIDE: Extra Troiam et intra peccatur. Quoquo te vertas, omnia plena malis. Regnant qualibet urbe lupi. Undique enim ad inferos tantundem viae est.

2471. Non est regula quin fallet. [Jur / Black 1250] Não há regra (=máxima jurídica) que não possa falhar.

2472. Non est remedium adversus sycophantae morsum. [Erasmo, Chiliades 113] Não há remédio contra a mordida do hipócrita. VIDE: Non est medela in sycophantae morsu. Non inest remedium adversus sycophantae morsum.

2473. Non est reus nisi mens sit rea. [Jur / Black 1251] A pessoa não é criminosa, a não ser que sua intenção seja criminosa. VIDE: Actio non facit reum, nisi mens sit rea. VIDE: Actus non facit reum, nisi mens sit rea.

2474. Non est rex sine clientibus. [Pereira 112] Não há rei sem súditos. Não há rainha sem sua vizinha. VIDE: Alter alterius auxilio eget. Mons absque valle nullus. Nemo tam dives, qui alterius auxilio non indigeat. Non est dominus absque servo.

2475. Non est salus periclitanda reipublicae. [Cícero, In Catilinam 1.11, adaptado] Não se deve comprometer a segurança do país.

2476. Non est sapiens qui sibi non est. [Jacques-Paul Migne, Orateurs Sacrés 221] Não é sábio quem não é sábio para si. Em vão sabe quem não sabe para si. Quem não sabe para si não ponha escola. VIDE: Frustra sapit qui sibi non sapit. Frustra sapiens qui sibi non sapit. Nequicquam sapit qui sibi non sapit. Nequicquam sapit qui sibi nihil sapit.

2477. Non est sapienter factum in quo libertas aufertur. [Sixto Pitagórico / Bernardes, Luz e Calor 1.221.64] Não vai bem feita a obra pela qual se perde a liberdade.

2478. Non est sapientis dicere: non putabam. Não é do sábio dizer: não pensei nisso. Nunca louvarei capitão que diga: não cuidei.

2479. Non est sapientis dicere: cras bene vivam. Não é do sábio dizer: amanhã estarei bem vivo. Ninguém sabe o que está para vir.

2480. Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt. [Plínio Antigo, Naturalis Historia 23.64] Nunca é suficiente nossa admiração diante do cuidado e do esforço dos antigos, que, tendo esquadrinhado tudo, não deixaram nada sem experimentar. VIDE: Nihil intemptatum reliquit. Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum.

2481. Non est sensus ubi abundat amaritudo. [Vulgata, Eclesiástico 21.15] Não há bom senso onde há amargura.

2482. Non est servus maior domino suo. [Vulgata, João 13.16; 15.20] Não é o servo maior do que o seu senhor. VIDE: Non est discipulus super magistrum. Non est discipulus supra magistrum.

2483. Non est sincerus amor ubi dubietatis scrupulus suspicionis faecem retinet. [S.Bernardo, Epistulae 178 / Rezende 4194] Não é leal a amizade, quando o escrúpulo da dúvida contém a borra da suspeita.

2484. Non est sine culpa qui rei quae ad eum non pertinet se immiscet. [Jur] Não é inocente quem se intromete em assunto que não é de sua competência.

2485. Non est spoliandus Petrus ut vestiatur Paulus. [Augusto Arthaber, Dizionario Comparato di Proverbi 16] Não se deve despir Pedro para que se vista Paulo. Não se deve descobrir um santo para cobrir outro. VIDE: Ab aliis eripit, quod aliis largiatur. Alium spoliat, ut alium ditet. Altare spoliat ut aliud operiat. Nudato Petro Paulum tegere. Nudato Petro Paulum tegere nefas.

2486. Non est tam bonus qui non caespitet equus. [Grynaeus 776] Não há cavalo, por bom que seja, que não tropece. VIDE: Errat interdum quadrupes. Errat interdum quadrupes; cum titubat quadrupes, labitur ergo bipes. Generosus equus interdum lapsat.

2487. Non est tamen quod ab homine desidioso aliquid novi operis exspectes. [Plínio Moço, Epistulae 1.8.2] Não há por que esperar-se alguma obra nova de um indolente.

2488. Non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt. [Sêneca, De Clementia 1.9.5] Não vale tanto minha vida, se, para eu não morrer, tanta coisa há de se perder.

2489. Non est thesaurus melior quam fidus amicus. [Samuel Singer, Thesaurus Proverbiorum Medii Aevi 51] Não há melhor tesouro que o amigo leal. VIDE: Dulcius in terris nihil est quam fidus amicus. In mundo melius non est quam fidus amicus. Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus. Suavius in terris nihil est quam fidus amicus. Utilius nihil esse potest quam fidus amicus.

2490. Non est triticum sine paleis. [Grynaeus 776] Não há trigo sem palhas. Não há trigo sem joio. VIDE: Iungitur cum tritico lolium.

2491. Non est turpe cum re mutare consilium. [Sêneca, De Beneficiis 4.38.2] Não é vergonhoso mudar de opinião, quando mudam as circunstâncias. Non est stultum cum re mutare consilium. [Albertano da Brescia, Liber Consolationis 4.1] Não é tolice mudar de decisão com a mudança das circunstâncias. VIDE: Malum est consilium, quod mutari non potest. Nullum consilium est quod mutari non potest.

2492. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris. [Sêneca, De Beneficiis 5.5.3] Não é vergonha não conseguir, desde que se persista.

2493. Non est tutum contra regem cervicem erigere, quia tristes exitus frequenter solet afferre. [VES 44] Não é seguro levantar a cabeça contra o rei, porque isso costuma trazer resultados tristes.

2494. Non est tuum, fortuna quod fecit tuum. [Sêneca, Epistulae Morales 8.10] Não é teu o que a sorte tornou teu. VIDE: Dari bonum quod potuit, auferri potest.

2495. Non est ulla studiorum satietas. [Erasmo, Colloquia 3] Não há fastio das coisas que nos atraem.

2496. Non est una omnium facies. [Cícero, De Natura Deorum 1.80, adaptado] Nem todos têm a mesma cara.

2497. Non est venator, quivis per cornua flator. [Gaal 958] Não é caçador qualquer um que toque o berrante. Nem todos os que vão ao estudo são letrados. Non est venator, omnis qui cornua sufflat. [Werner 58] VIDE: Nec coquus in cultro, nec virgo crine probatur, nec omnis venator est qui cornua sufflat. Non coquus semper, cui longus culter adhaeret. Non omnes qui habent citharam sunt citharoedi. Non sunt omnes venatores qui cornu canunt.

2498. Non est veridicus subridens omnis amicus. [Eiselein 185] Nem todo que nos sorri, é amigo de verdade. Renego do amigo que me cobre com as asas e me morde com o bico. Non est veridicus arridens omnis amicus. [Andreas Gartner, Dicteria Proverbialia 9] VIDE: Non omnis qui nobis arridet, amicus est.

2499. Non est vestrum nosse tempora vel momenta. [Vulgata, Atos 1.7] Não é da vossa conta saber os tempos nem os momentos.

2500. Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate. [Sêneca, Epistulae Morales 22.7] Não é corajoso e esforçado aquele que foge ao trabalho, mas aquele a quem cresce o ânimo com a própria dificuldade das coisas. Non est vir fortis, cui non crescit animus, in ipsa rerum difficultate. Não há homem valente a quem não cresça o ânimo com a própria dificuldade.

2501. Non est viri timere sudorem. [Sêneca, Epistulae Morales 31.7] Não é viril temer trabalhos.

2502. Non est virtus timere vitam, sed malis ingentibus obstare, nec se vertere, nec retro dare. [Sêneca, Phoenissae 190] Coragem não é temer a vida, mas resistir às grandes desgraças, não fugir, nem recuar.

2503. Non est vivere, sed valere vita est. [Marcial, Epigrammata 6.70.15] A vida não é viver, mas gozar de saúde. VIDE: Non vivere, sed valere, vita est. Vita non est vivere, sed valere. Vita non est vivere, sed valere vita est.

2504. Non etenim cunctis placeat vel Iuppiter ipse, seu mittens pluviam, seu cohibens pluviam. [Manúcio, Adagia 7] O próprio Júpiter não agradará a todos, seja mandando chuva, seja impedindo a chuva. VIDE: Iovem nec pluvium, nec serenum, placere omnibus. Ipse Iuppiter, neque pluens omnibus placet, neque abstinens. Iuppiter neque pluens neque abstinens omnibus placet. Ne Iuppiter quidem omnibus placet. Nec summus cunctis Iuppiter ipse placet. Neque Iuppiter ipse, sive pluat, seu non, unicuique placet.

2505. Non etenim e scilla rosa nascitur, aut hyacinthus. [Teógnis / Schottus, Adagialia Sacra 20] Da cebola não nasce rosa, nem jacinto. Não pode o ulmeiro dar peras. De cobra não nasce passarinho. VIDE: E scilla non nascitur rosa. Nunquam scilla rosam produxerit, aut hyacinthum.

2506. Non ex alieno arbitrio pendet. [Tito Lívio, Ab Urbe Condita 35.32] Não está preso ao arbítrio alheio. VIDE: Alieno arbitrio. Alieno arbitrio agere. Alieno arbitrio vivere. Alieno arbitratu vivere. Alieno more vivere. Alieno nutu vivere. Alterius sub nutu degere vitam. Alterius sub nutu degitur aetas. Suis stat viribus.

2507. Non ex ore, sed ex pectore. [Aulo Gélio, Noctes Atticae 1.15.3] Não da boca, mas do coração. VIDE: De corde, non ex ore tantum.

2508. Non ex quolibet ligno fit Mercurius. Mercúrio não se faz de todo pau. Azado é o pau para a colher. Nem todo pau dá esteio. Os paus, uns nasceram para santos, outros para tamancos. Non ex quovis ligno fit Mercurius. [DAPR 417] Non ex quovis fiat ligno Mercurius. [Schottus, Adaga 271] Non ex omni ligno Mercurius fingitur. [Rezende 4212] Non ex quovis trunco fit Mercurius. Non ex quovis trunco fieri potest Mercurius.Non ex quovis ligno vel lapide fit Mercurius. Mercúrio não se faz de qualquer pau ou pedra. VIDE: Ex quolibet ligno non fit Mercurius. Non e omni ligno Mercurius. Non e quovis ligno fit Mercurius. Non e quovis ligno Mercurius fiat. Non e quovis ligno Mercurius fingi potest. Non enim ex omni ligno debet Mercurius exsculpi. Scalpendus haud Hermes omni ex arbore.

2509. Non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. [Paulo, Digesta 50.17.1] Não se extraia o direito da máxima, mas extraia-se a máxima da lei existente. VIDE: Non ius ex regula, sed regula ex iure. Regula ex iure, non ius ex regula sumitur.

2510. Non ex verbis, sed ex virtutibus homo probatur. [John Kendall, Greanings 28] Não se julga o homem por suas palavras, mas por suas qualidades.

2511. Non exemplis, sed legibus est iudicandum. [Codex Iustitiani 7.45.13] Deve-se julgar pelas leis, não pelos precedentes. VIDE: Exemplis non est iudicandum, sed legibus. Iudicandum est legibus, non exemplis. Legibus, non exemplis, est iudicandum.

2512. Non exercentur virtutes ad praemium: recte facti, fecisse merces est. [Sêneca, Epistulae Morales 81] As virtudes não são praticadas a fim de serem premiadas; a recompensa de uma boa ação é tê-la praticado. VIDE: Recte facti fecisse merces est. Recte factorum verus fructus sit fecisse.

2513. Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici. A segurança do trono não são os exércitos nem os tesouros, mas os amigos. Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. [Salústio, Bellum Iugurthinum 10.2] A segurança do trono não são os exércitos nem os tesouros, mas os amigos, os quais não se pode coagir com armas, nem conquistar com dinheri, mas se fazem com serviço e fidelidade. VIDE: Amici officiis et fide pariuntur.

2514. Non exiguum temporis habemus, sed multum perdimus. [Sêneca, De Brevitate Vitae 1.3] Não é que tenhamos pouco tempo, mas perdemos muito. VIDE: Non inopes vitae, sed prodigi sumus.

2515. Non expedit. Não convém. (=Fórmula usada para dar resposta negativa a um requerimento).

2516. Non expedit apprehenso aratro respicere post tergum. [S.Jerônimo, Epistula 22, Ad Eustochium 1] Ao homem que está ao arado não convém olhar para trás.

2517. Non expedit concutere felicem statum. [Sêneca, Oedipus 835] Não convém abalar uma situação feliz. Não despertes o cão que dorme. VIDE: Lites mortuae non sunt suscitandae. Ne moveas malum bene situm. Somnum ne rumpe leoni.

2518. Non expedit omnia videre, omnia audire. [Sêneca, De Ira 3.11.1] Não convém tudo ver, tudo ouvir. Quem muito apura, não tem vida segura. VIDE: Periculosum esse alienis intervenire secretis. Qui investigator est malorum, opprimetur ab eis. Qui malignos sermones inquirit, se ipse inquietat. Qui nimis inquirit, multa pericla subit. Saepe eruentis veritas patuit malo.

2519. Non expediunt omnia quae licent. Nem tudo que é permitido, é conveniente. Nem tudo que é legal, é moral. VIDE: Honesta non sunt omnia quae licent. Neque enim quidquid licet et decet. Non omne quod licet honestum est. Non omne licitum honestum. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

2520. Non fabula rumor ille fuit. [Ovídio, Metamorphoses 10.561] Aquele boato não era invenção.

2521. Non fac, non dicunt. Não faças, não falam. O povo aumenta, mas não inventa. Non fac, non dicent. Não faças, não falarão. VIDE: Fama non temere spargitur. Non omnino temere est, quod vulgo dictitant. Non omnino falsum est, quod rumore populi iactatur.

2522. Non faciam cuiquam, quae tempore eodem nolim facta mihi. [Ausônio, Ephemeris 3.61] Não farei a outrem aquilo que ao mesmo tempo não quereria que fosse feito a mim. Não quero para os outros o que não quero para mim.

2523. Non faciam surdis convicia fluctibus. [Ovídio, Heroides 18.213] Não direi ofensas às ondas surdas.

2524. Non faciamus mala ut veniant bona. [Vulgata, 1Romanos 3.8] Não façamos males para que venham bens. Non facias malum, ut inde fiat bonum. [Coke / Black 1251] Não faças um mal para que daí resulte um bem.

2525. Non facias calumniam proximo tuo. [Vulgata, Levítico 19.13] Não caluniarás o teu próximo.

2526. Non facias violentiam pauperi quia pauper est. [Vulgata, Provérbios 22.22] Não faças violência ao pobre porque é pobre.

2527. Non facies alteri quod tibi fieri non vis. Não faças a outrem o que não queres que te façam. Não faças aos outros o que não queres que te façam. VIDE: Aliis ne feceris, quod tibi fieri non vis. Alteri ne facias quod tibi fieri non vis. Facere non debet quis alteri, quod sibi fieri nolit. Ne alteri feceris quod tibi non vis fieri. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Quod tibi non vis, alteri ne facies. Quod tibi fieri non vis, alteri ne facias. Quod tibi non vis, utinam alteri ne facias. Quod sibi quis fieri non vult, alii ne faciat. Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

2528. Non facietis furtum. [Vulgata, Levítico 19.11] Não furtareis. VIDE: Ne furtum facias. Non furtum facies.

2529. Non facile aedificat sumptuosas domus amator pulchrarum mulierum. [Bebel / Eiselein 101] Homem que ama mulheres belas não constrói facilmente casas suntuosas.

2529a. Non facile auffertur: naturam parturit usus. [Gaal 725] Não se abandon isso com facilidade: o uso gera um natureza. O costume é uma segunda natureza. VIDE: Naturam parturit usus.

2530. Non facile de innocente crimen fingitur. [Publílio Siro] Não é fácil forjar uma acusação contra um inocente.

2531. Non facile diiudicatur amor verus et fictus. [Cícero, Ad Familiares 9.16] Não é fácil distinguir a amizade verdadeira da fingida. VIDE: Amor verus et fictus non facile diiudicantur.

2532. Non facile est aequa commoda mente pati. [Ovídio, Ars Amatoria 2.438] Não é fácil suportar grandes vantagens com a mente tranqüila.

2533. Non facile est taurum visa retinere iuvenca. [Ovídio, Remedium Amoris 633] Não é fácil conter o touro, quando ele viu a vaca.

2534. Non facile esuriens posita retinebere mensa. [Ovídio, Remedium Amoris 631] Não é fácil conter-se o faminto diante da mesa posta. A necessidade não tem lei.

2535. Non facile manibus vacuis occiditur ursus. [Joseph Kürschner, Deutsche National Litteratur 280] Não é fácil matar um urso com as mãos vazias. Non facile manibus vacuis occiditur anguis. Não é fácil matar uma cobra com as mãos vazias.

2536. Non facile sine deum opera humana propria sunt bona. [Áccio, Tragoediae 159] Não é fácil serem permanentes os bens dos homens sem a ajuda dos deuses.

2537. Non facile solus serves quod multis placet. [Publílio Siro] Sozinho não guardarás facilmente o que agrada a muitos. Coisa muito desejada não há guardada. Quem tem mulher bonita, castelo na fronteira e videiras na estrada, nunca verá o fim da guerra. VIDE: Custoditur periculo quod placet multis. Difficile custoditur quod plures amant. Difficile est custodire quod multis placet. Magno cum periculo custoditur, quod multis placet. Maximo periculo custoditur quod multis placet. Quod a multis petitur, difficulter custoditur.

2538. Non facit ad nostros talis medicina dolores. [Pereira 110] Tal remédio não funciona para nossas dores. Mal alheio não cura minha dor.

2539. Non facit ebrietas vitia, sed protrahit. [Sêneca, Epistulae Morales 83.20] A embriaguez não cria o vício, ela apenas o expõe.

2540. Non facit fraudem, qui facit quod debet. [Jur] Não comete crime quem faz o que deve.

2541. Non facit ipse aeger quod sanus suaserit aegro. [Dionísio Catão, Monosticha, Appendix 57] O próprio doente não faz aquilo que, quando está são, recomendaria a um doente.

2542. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. [Sêneca, Epistulae Morales 44.5] Não é um vestíbulo cheio de estátuas enegrecidas que faz um nobre. Deixemos pais e avós, por nós mesmos sejamos bons. VIDE: Datur meritis maiorum nulla gloria. Magis virtus quam genus nobilitatem efficit. Nobilis est ille, quem nobilitat sua virtus. Non genus virum ornat.

2543. Non faciunt meliorem equum aurei freni. [Sêneca, Epistulae Morales 41.6] Freio de ouro não melhora o cavalo.

2544. Non faciunt monachum tunica vestique cuculla, sed bona mens, sincera fides cordisque medulla. [Walther 17779 / Tosi 219] Não fazem o monge a túnica, a veste e o capuz, mas a boa mente, a fé sincera e o íntimo do coração. A barba não faz o filósofo. O hábito não faz o frade. O hábito não faz o monge. Pelas obras, e não pelo vestido, é o homem conhecido. O hábito elegante cobre, às vezes, um tratante. VIDE: Barba non facit philosophum. Barba non facit philosophum, neque vile gerere pallium. Cucullus non facit monachum. Cuculla non facit monachum. Habitus non facit monachum. In vestimentis non est sapientia mentis. Neque habitus monachum, neque barba facit philosophum. Non habitus monachum reddit. Non tonsura facit monachum. Non tonsura facit monachum, nec horrida vestis. Philosophum non facit barba. Saepe tegit nequam lata cuculla caput. Si philosophum oporteat ex barba metiri, hircos primam laudem ablaturos. Vestimenta pium non faciunt monachum.

2545. Non fallit bonos mendax. [Pereira 119] Mentiroso não engana pessoas de bem. Quem mente, nunca acerta.

2546. Non falx mittenda in messem est alienam tibi. [Publílio Siro] Não se deve meter a foice em seara alheia. Não metas a foice em seara alheia. VIDE: Alienam metis messem. Falcem in messem alienam mittere nemo debet. Ne in alienam messem falcem mittas.

2547. Non fer iudicium, si non sunt ambo locuti. [Seybold 231] Não faças julgamento, se não falaram os dois. Se queres ser bom juiz, ouve o que cada um diz. VIDE: Audiatur et altera pars. Non est iudicium, si non sint ambo locuti.

2548. Non ficus fico similis mage, flammaque flammae. [Schottus, Adagia 585] Nem um figo é mais parecido com outro, nem uma chama com outra. Cara de um, focinho do outro. VIDE: Non tam lac lacti simile. Tam similis quam lac lacti est.

2549. Non fidendum feminis. Não se deve confiar em mulheres. Da má mulher te guarda, e da boa não te fies nada. VIDE: Mulieri ne credas, ne mortuae quidem. Mulieri, ne mortuae quidem credendum est. Mulieri ne fidas, ne si moriatur quidem. Ne feminae quid credas, vel mortuae. Ne mortuae quidem fidem habeas feminae.

2550. Non fieri vel inutiliter fieri paria sunt. [Jur] Não se fazer ou fazer-se inutilmente, é a mesma coisa. Non fieri vel minime legitime fieri paria sunt.

2551. Non firmatur tractu temporis quod de iure ab initio non subsistit. [Jur] Não se firma com o passar do tempo aquilo que de direito desde o início não foi firme. VIDE: Quod ab initio non valet, in tractu temporis non convalescit. Quod ab initio nullum est, non potest lapsu temporis convalescere.

2552. Non fit hirsutus lapis hinc atque inde volutus. [Eiselein 578] Pedra que é jogada de um lado para o outro não fica limosa. Pedra que rola não cria musgo. Pedra que rola não cria limo. Pedra muito bulida não cria bolor. Pedra movediça não ajunta musgo. Pedra roliça não cria bolor. Non fit hirsutus lapis per loca multa volutus. [Binder, Thesaurus 2172] Não fica limosa a pedra jogada por vários lugares. VIDE: Ad saxum volubile non adhaerescit muscus. Lapis qui volvitur algam non generat. Lapis volutus non musco obducitur. Nihil miserabilius quam incerta sede vagari. Non coalescit planta quae saepe transfertur. Non convalescit planta quae saepe transfertur. Non fit hirsutus lapis hinc atque inde volutus. Non fit hirsutus lapis per loca multa volutus.

2553. Non fit sine periclo facinus magnum nec memorabile. [Terêncio, Heauton Timorumenos 314] Nada de grande ou memorável se faz sem esforço. Não se ganham trutas a bragas enxutas. VIDE: Lutum nisi tundatur, non fit urceus. Non venit in buccas assa columba tuas. Quae sero contingunt, magnifica.

2554. Non flere, non indignari, sed intellegere. [Espinosa, Brevis Tractatus de Deo, de Homine et de Salute / Rezende 4220] Não chorar, não se indignar, mas compreender. VIDE: Neque irasci, neque admirari, sed intellegere melius est.

2555. Non flos, sed flores faciunt ex arte corollam. [Binder, Thesaurus 2173] Não é uma única flor, mas várias formam uma grinalda. Uma flor não faz primavera. Uma andorinha só não faz verão. VIDE: Flos unus non facit hortum. Non una hirundo adesse ver denuntiat.

2556. Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes. [Ovídio, Ars Amatoria 2.123] Ulisses não era belo, mas tinha o dom da palavra.

2557. Non fucata, sed est simplex oratio veri. [Binder, Medulla 1174] A linguagem da verdade não é enfeitada, mas simples. A verdade não quer enfeites. VIDE: Quae veritati operam dat oratio, incomposita sit et simplex. Quod verum est, id merum est. Res se vera quidem semper declarat honeste. Sermo simplex veritati convenit. Veritatis absolutus sermo, ac semper est simplex. Veritatis simplex oratio est. Veritatis simplex suevit esse oratio.

2558. Non fuit in solo Roma peracta die. [Pereira 121] Roma não se fez num dia. Roma não foi feita num dia. Não se ganhou Samora em uma hora. É preciso dar tempo ao tempo. Calma no Brasil! VIDE: Alta die solo non est exstructa Corinthus. Haud facta est una Martia Roma die. Non stilla una cavat marmor, nec protinus uno est condita Roma die. Non uno die stet Corinthus. Non uno est condita Roma die. Roma non fuit una die condita. Roma non uno condebatur die.

2559. Non fulgetis extrinsecus, gloria vestra intus est. [DAPR 748] Não brilhais externamente; vossa glória está no interior. Non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt. [Sêneca, De Providentia 6.4] Não brilhais externamente; vossas virtudes estão no vosso interior.

2560. Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat. [Horácio, Ars Poetica 143] Não pensa tirar fumaça do relâmpago, mas tirar luz da fumaça.

2561. Non furor est, ne moriare, mori? [Marcial, Epigrammata 2.80] Morrer de medo de morrer, não é uma loucura?

2562. Non furtum facies. [Vulgata, Êxodo 20.15] Não furtarás. VIDE: Non facietis furtum. Ne furtum facias.

2563. Non gaudebis amore coacto. [Binder, Thesaurus 2176] Não terás prazer com amor forçado. Amor adquirido a pau nunca é bom, sempre é mau. VIDE: Amare inepte nil ab odio discrepat.

2564. Non genus virum ornat. Não é o berço que ilustra o homem. Deixemos pais e avós, por nós mesmos sejamos bons. VIDE: Nobilis est ille, quem nobilitat sua virtus. Nobilis est ille, quem nobilitavit sua virtus; degener est ille, quem virtus nulla beavit. Nobilitatis virtus non stemma character. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nostra nos virtute decet, non sanguine niti. Sola virtus nobilitat. Sola virtus, non maiorum sanguis, verae nobilitatis firmum est argumentum. Virtus, non stemma. Virtus sola nobilitat. Virtute decet, non sanguine niti.

2565. Non gradu, sed praecipiti cursu. [Veleio Patérculo, Historia Romana 2.1] Não passo a passo, mas numa corrida precipitada.

2566. Non gratis prodeo: verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. [Caio Graco / Aulo Gélio, Noctes Atticae 11.10.3] Não subo à tribuna gratuitamente; na verdade eu não vos peço dinheiro, mas estima e respeito. (=A expressão Non gratis prodeo passou a ser citada sob a forma de Gratis pro Deo, com significado de De graça por amor a Deus. Marouzeau, Récréations Latines 18).

2567. Non gustabit fructus dulcedinem qui abhorret radicis amaritudinem. [Walther 1728 / Tosi 355] Não saboreará a doçura do fruto quem aborrece o amargor da raiz. Quem não sabe do mal, não sabe do bem. VIDE: Dulcia non novit qui non gustavit amara. Radicis amaritudinem dulcedo fructuum compensabit.

2568. Non habeas unquam magno cum principe litem: cum domino semper pugna sinistra fuit. Nunca tenhas disputa com um grande chefe: luta com senhor sempre foi sinistra. Com teu amo não jogues as peras. Com o fogo não se brinca. VIDE: Cum domino semper pugna sinistra fuit. Cum principe non pugnandum. Fuge lites cum viro maiore. Habeas nunquam magno cum principe litem. Lites cum rege molestae. Maiorem virum cave. Maiorem vitato virum. Nemo potentes aggredi tutus potest. Offensa potentium periculosa. Potenti irasci, sibi periclum est quaerere. Semper vitato potentem.

2569. Non habebis in sacculo diversa pondera, maius et minus, nec erit in domo tua modius maior, et minor. [Vulgata, Deuteronômio 25.13-14] Não terás no teu saco diversos pesos, maior e menor, nem haverá em tua casa um alqueire maior, e outro mais pequeno.

2569. Non habere, sed non indigere, vera abundantia est. [Henderson 277] A verdadeira abundância não é ter, mas não necessitar. VIDE: Laetus sorte tua vives sapienter.

2570. Non haberi sed esse. Não parecer, mas ser. Antes ser que parecer. VIDE: Cato esse quam videri bonus malebat. Esse potius quam haberi. Magis esse quam videri oportet.

2571. Non habet anguillam, per caudam qui tenet illam. [Eiselein 1] Quem tem a enguia segura pela cauda, não a tem. Quem segura enguia pelo rabo e mulher pela palavra, nada segura. VIDE: Anguilla a digitis saepe est dilapsa peritis. Non tenet anguillam, per caudam qui tenet illam.

2572. Non habet eventus sordida praeda bonos. [Ovídio, Amores 1.10.48] O ganho ignóbil não traz bons resultados. A água dá, a água leva. O que mal se adquire, mal se perde. Bens mal adquiridos não se logram. O mal ganhado, leva-o o diabo. VIDE: Daemonium repetit quidquid procedit ab ipso. De male quaesitis vix gaudet tertius heres. Male parta male dilabuntur. Male partum male disperit. Male quaesitum male consumetur. Quod male lucratur, male perditur et nihilatur. Quod male quaesitum est, peius abire solet. Res male partae non sunt diuturnae. Res male quaesita saepe recedit ita. Res quasi bruma fluit, quae male parta fuit.

2573. Non habet in manibus ventos, qui navigat aequor. [Bebel, Proverbia Germanica 374] Quem navega o oceano, não tem os ventos em suas mãos. VIDE: Qui maria sulcant, ventum in manibus non habent.

2574. Non habet infelix quem porrigat ore trientem. [Bernardes, Nova Floresta 1.156] O infeliz não tem quem coloque em sua boca uma moeda. (=A moeda se destinava a pagar a passagem da barca de Caronte). VIDE: Infelix nec habet quem porrigat ore trientem.

2575. Non habet ubi pedem ponat. [Pereira 113] Não tem onde pôr o pé. Não tem onde cair morto. Não tem eira nem beira, nem ramo de figueira. VIDE: Pedem ubi ponat non habet.

2576. Non habet unde suum paupertas pascat amorem. [Ovídio, Remedium Amoris 749] A pobreza não tem de onde alimentar o amor. Amor sem dinheiro não é bom companheiro. VIDE: Floret amor in rerum copia, moritur autem in egestate.

2577. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi. [Sêneca, Epistulae Morales 82.5] A sorte não tem os braços compridos que lhe atribuímos; ela só se apodera daquele que nela se agarra.

2578. Non habitant simul pudor et fames. [Quintiliano, Declamationes 12] Vergonha e fome não moram juntas. Quem tem vergonha, morre de fome. VIDE: Apud mensam verecundari neminem decet. Friget quem petere piget. Verecundia inutilis viro egenti.

2579. Non habitus monachum reddit. [DAPR 334] O hábito não faz o monge. Por se andar vestido de lã não se é carneiro. O hábito elegante cobre, às vezes, um tratante. Non habitus, sed pia vita facit monachum. O que faz o monge não é o hábito, mas a vida piedosa. VIDE: Barba non facit philosophum. Cucullus non facit monachum. Cuculla non facit monachum. Habitus non facit monachum. In vestimentis non est sapientia mentis. Non tonsura facit monachum. Non tonsura facit monachum, nec horrida vestis. Philosophum non facit barba. Saepe tegit nequam lata cuculla caput. Si philosophum oporteat ex barba metiri, hircos primam laudem ablaturos. Vestimenta pium non faciunt monachum.

2580. Non haec sine numine divum eveniunt. [Virgílio, Eneida 2.777] Essas coisas não acontecem sem a vontade dos deuses. VIDE: Nil sine numine.

2581. Non hilum. Nem um fio. (=Absolutamente nada). Nem sinal. VIDE: Ne guttam quidem. Ne hilum quidem. Ne vestigium quidem.

2582. Non hoc de nihilo est. [Terêncio, Hecyra 727] Isto não veio do nada.

2583. Non hodie, aut heri institutum. [Sófocles / Manúcio, Adagia 1388] Isso não foi criado nem hoje nem ontem. (=Diz-se de norma antiga, que todos devem conhecer).

2584. Non hodie, nec heri, nec cras crede mulieri. [Rezende 4224] Em muler não confies, nem hoje, nem ontem, nem amanhã. VIDE: Nec cras, nec heri, nunquam credas mulieri.

2585. Non homo. Ninguém.

2586. Non honor est, sed onus. [Ovídio, Heroides 9.36] Não é uma honra, mas um peso.

2587. Non humanum tamen sed diabolicum est in malo perseverare. [S.Bernardo] Não é humano, mas diabólico, perseverar no mal.

2588. Non iacet in molli veneranda scientia lecto; ipsa sed assiduo parta labore venit. [Gaal 1703; Pereira 94] A veneranda ciência não se encontra em leito macio, mas se adquire com trabalho constante. A letra com sangue entra. Non iacet in molli veneranda scientia lecto, nec tibi per ventos assa columba venit. A veneranda ciência não se encontra em leito macio, nem a pomba te chega pelo vento já assada. Quem quiser comer, depene. VIDE: Litterae non intrant sine sanguine. Litterarum radices amarae, fructus dulces. Non venit ex molli vivida fama toro.

2589. Non iam leve est periculum, si leve videatur. [Francis Bacon, De Augmentis Scientiarum 6.43] Se a ameaça parece de pouca importância, sem dúvida ela não é de pouca importância.

2590. Non id quod magnum est, pulchrum est, sed id quod pulchrum, magnum. [Apostólio 2.80] Não é belo o que é grande, mas é grande o que é belo.

2591. Non idem mortalibus natura tribuit ingenium: alius durior est, alius clementior. [Sêneca Retórico, Controversiae 7.13] A natureza não deu o mesmo caráter a todos os mortais: um é mais cruel, outro é mais clemente.

2592. Non ignara loquor. Não falo coisas desconhecidas. VIDE: Haud ignara loquor.

2593. Non ignara mali, miseris succurrere disco. [Virgílio, Eneida 1.630] Conhecedora do sofrimento, estou aprendendo a socorrer os infelizes. VIDE: Haud ignara mali, miseris succurrere disco.

2594. Non ille capillos liberos habet. Nem os cabelos são mais dele. Deve até os cabelos. VIDE: Non puto illum capillos liberos habere.

2595. Non illo melior quisquam nec amantior aequi. [Ovídio, Metamorphoses 1.322] Ninguém é melhor nem mais amante da justiça do que ele.

2596. Non immerito rotunda signatur pecunia, quia non stat. [Rezende 4228] Não é sem razão que se faz a moeda redonda, pois ela não fica parada. O dinheiro é redondo para rodar. VIDE: Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat.

2597. Non immemor beneficii. [Divisa] Não me esqueço do benefício.

2598. Non impedit clausula derogatoria quominus ab eadem potestate res dissolvantur a quibus constituentur. [Jur / Broom 19] Não impede a lei derrogatória que os atos sejam anulados pelo mesmo poder que os instituem.

2599. Non in bello peccare licet bis. [Schottus, Adagia 591] Na guerra não se pode errar duas vezes. VIDE: Bis peccare in bello non licet. In bello non licet bis peccare. Non licet bis in bello peccare. Non licet in bello bis peccare. Peccare bis bello cuiquam non licet.

2600. Non in facultatibus crimen haerere, sed in iis qui uti nesciant facultatibus. [S.Agostinho, Homilia 8. Lectio 8] A culpa não está nas riquezas, mas naqueles que não sabem usá-las.

AoTopo